Tuesday 30 June 2009

Jamjam morieris...

Jamjam morieris, et nondum firmus nec imperturbatus es nec liber suspicione, extrinsecus damnum tibi adferri posse, nec propitius omnibus neque is, qui prudentiam non nisi in juste agendo positam existimes.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 37.

Monday 29 June 2009

Continuo contemplare...

Continuo contemplare, omnia mutatione fieri, adsuesce intelligere, nihil neque diligere universitatis naturam atque ea, quae sunt, mutare et nova similia efficere: semen enim quodammodo quidquid est ejus, quod ex eo oriturum est: tu vero ea tantum semina opinaris, quae in terram aut uterum sparguntur; id autem est hominis admodum rudis et imperiti.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 36.

Sunday 28 June 2009

Unius diei...

Unius diei et quod commemorat et quod commemoratur.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 35.

Saturday 27 June 2009

Parcae sponte te praebe...

Parcae sponte te praebe, permittens, ut te quibuscumque tandem libuerit rebus innendo nectat.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 34.

Friday 26 June 2009

Vocabula olim usitata, nunc glossemata...

Vocabula olim usitata, nunc glossemata. Ita igitur nomina quoque eorum, qui olim longe clarissimi fuerunt nunc quodammodo glossemata sunt, Camillus, Caeso, Volesus, Leonnatus; paulo post etiam Scipio et Cato: postea Augustus quoque; postea etiam Hadrianus et Antoninus. Evanida enim omnia et cito in fabulas abeunt, cito plena oblivione obruuntur. Atque hoc dico de iis, qui admirabiliter quodammodo splenduerunt. Reliqui enim, simul at exspirarant, "ignoti nec fando auditi." Quid autem est aeterna memoria? nil nisi vanitas. Quid igitur est, in quo studium collocari oportet? Hoc unum, mens justa et actiones communioni accommodatae et sermo mendacii ex et animi adfectio prompta ad amplectendum quidquid contingit ut necessarium, ut familiare, ut ab ejusmodi principio et fonte promanans.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 33.

Thursday 25 June 2009

Cogita, verbi gratia...

Cogita, verbi gratia, tempora sub Vespasiani imperio acta, et videbis haec omnia: homines matrimonia ineun tes, liberos alentes, morbis laborantes, morientes, militantes, festa celebrantes, negotiantes, agros colentes, adulantes insolenter se gerentes, suspicantes, insidiantes, mortem quorundam exoptantes, murmurantes de praesenti rerum statu, amori indulgentes, thesauros colligentes, consulatum, imperium affectantes: nusquam profecto amplius eorum vita. Rursus ad Trajani tempora transi: rursus eadem omnia; haec quoque vita interiit. Similiter et jam alios quasi titulos sepulcrales temporum totarumque gentium contemplare et vide, quam multi eorum, post summam virium contentionem, paulo post occiderint et in elementa dissoluti sint. Potissimum autem ruminandi sunt ii, quos ipse novisti rebus vanis distractos id agere neglexisse, quod propriae eorum constitutioni conveniebat, huic firmiter adhaerescere, hoc contentos esse. Necesse autem est, hac a re illius memineris, diligentiam in singulis actionibus collocandam suam ac propriam habere dignitatem ac mensuram. Ita enim fiet, ut non omnem spem abjicias, quum non plus quam par est in rebus minoribus versatus fueris.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 32.

Wednesday 24 June 2009

Artem, quam didicisti...

Artem, quam didicisti, diligito et in ea acquiesceto: quod autem vitae super est, id ita exigito, ut qui Deo omnia ex toto animo commiseris, neque ullius hominis aut dominum aut servum te praebeto.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 31.

Tuesday 23 June 2009

Hic sine tunica philosophatur...

Hic sine tunica philosophatur, ille sine libro, iste tertius seminudus." Pane careo," inquit, "et tamen in ratione persisto. "Ego vero victum ex disciplinis non quaero et tamen persisto.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 30.

Monday 22 June 2009

Si peregrinus mundi is est...

Si peregrinus mundi is est, qui ignorat ea, quae in mundo sunt, non minus peregrinus etiam is est, qui ignorat, quae fiunt: profugus, qui rationem civilem fugit; caecus, qui mentis oculos clausos habet: egenus, qui alius indiget neque in se habet, quibus ad vitam opus est: abscessus mundi, qui abscedit seseque a naturae communis ratione sejungit eo, quod iis, quae eveniunt, offenditur; illa enim hoc fert, quae te quoque tulit: avulsus a civitate, qui suam animam ab anima ratione praeditorum, utpote una, avellit.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 29.

Sunday 21 June 2009

Nigri mores, effeminati mores...

Nigri mores, effeminati mores, praefracti mores, belluini, pecuini, pueriles, stolidi, subdoli, scurriles, perfidi, tyrannici.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 28.

Saturday 20 June 2009

Aut consilio dispositus mundus...

Aut consilio dispositus mundus, aut cinnus, fortuito congestus, at mundus tamen; an vero fieri potest, ut in te mundus consistat, in universitate rerum autem mera confusio? praesertim omnibus sic discretis et diffusis et tamen consentientibus!

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 27.

Friday 19 June 2009

Vidisti illa? Vide etiam haec: te ipsum ne conturbes; simplicem te redde. Peccat aliquis? sibi ipsi peccat. Accidit tibi aliquid? bene habet; ex rerum universitate tibi inde ab initio erat destinatum et quasi nendo connexum id quod accidit. Summa eo redit: brevis vita; lucrandum quod instat tempus considerate et juste agendo; sobrius esto in animo remittendo.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 26.

Thursday 18 June 2009

Fac periculum...

Fac periculum, quomodo tibi procedat vita boni hominis, ejus, qui iis, quae ex universitate rerum ipsi attribuuntur, contentus est atque in justa sua actione et benevola mentis affectione acquiescit.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 25.

Wednesday 17 June 2009

Quidquid tibi bene convenit...

Quidquid tibi bene convenit, Munde, id mihi convenit: nihil mihi immaturum, nihil serum, quod tibi tempestivam. Quidquid tuae, Natura, ferunt Horae, mihi fructus; ex te omnia, in te omnia, ad te omnia. Ille ait: "O cara civitas Cecropis!" tune: "O cara civitas Jovis!" inquies?

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 23.

Tuesday 16 June 2009

"Pauca age," inquit ille...

"Pauca age," inquit ille, "si vis tranquillo animo esse!" Nescio an melius sit "necessaria agere omniaque ea, quae ratio animalis socialis exigit eoque modo, quo exigit. Hoc enim non solum animi tranquillitatem affert, quae a bene agendo gignitur, sed etiam eam, quae a pauca agendo oritur. Si quis enim plurima eorum, quae dicimus et facimus, utpote non necessaria, sustulerit, et otiosior erit et minus turbatus. Quare oportet in singulis se ipsum commonefacere, numquid haec sint ex iis, quae non necessaria sunt. Oportet nos autem non solum actiones non necessarias tollere, verum etiam visa: nam sic neque actiones supervacaneae subsequentur.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 24.

Monday 15 June 2009

Noli divagari...

Noli divagari, sed in omni agendi impetu id quod justum est praesta, et in omni viso tene id quod comprehendi potest.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 22.

Sunday 14 June 2009

Si permanent animae...

Si permanent animae, quo modo eas ab aeterno capit aer? - Quo modo vero terra capit corpora eorum, qui ab aevo tam immenso sepulti sunt? Quemadmodum enim hic corporum, postquam ad certum quoddam tempus permanserunt, mutatio et dissolutio aliis cadaveribus locum dat; sic animae, quae in aerem transferuntur, postquam aliquandiu diu perstiterunt, mutantur et funduntur et succenduntur in seminalem universitatis rationem receptae, eoque pacis iis, quae in easdem sedes recipiuntur, locum faciunt. Hoc igitur aliquis respondere possit posito hoc, animas permanere. Nequae vero solum reputanda est multitudo corporum sic sepultorum, sed etiam aliorum animalium, quae quotidie comeduntur et a nobis et ab aliis animantibus: quantus enim numerus consumitur et hoc modo quasi sepelitur in corporibus eorum, qui iis aluntur? et tamen ea regio illa recipit, dum partim in sanguinem, partim in aeriam igneamve materiam mutantur. Quaenam hac in re veritatis explorandae ratio? Divisio in materiam et formam.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 21.

Saturday 13 June 2009

Quidquid quacunque tandem ratione pulcrum est...

Quidquid quacunque tandem ratione pulcrum est, id per se pulcrum est, et in se terminatur nec partem sui habet laudem. Igitur certe neque deterius neque melius fit laudando. Atque hoc dico etiam de iis, quae vulgari usu pulcra dicuntur, ut de rebus corporeis et artificum operibus. Quod revera pulcrum, id scilicet laude indigeat? non magis quam lex; non magis, quam veritas; non magis, quam benevolentia aut verecundia. Ecquid horum idcirco, quod laudatur, pulcrum est, aut eo, quod vituperatur; corrumpitur? Smaragdus enim num se ipso deterior fit, si non laudatur? Quid vero aurum, ebur, purpura, lyra, gladiolus, flosculus, arbuscula?

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 20.

Friday 12 June 2009

Qui insana famae posthumae admiratione tenetur...

Qui insana famae posthumae admiratione tenetur, non cogitat, unumquemque eorum, qui ejus recordabuntur perbrevi et ipsum esse moriturum; postea rursus etiam hunc, qui illum exceperit, donec omnis memoria per eos qui accenduntur et exstinguuntur, progrediens prorsus exstinguatur. Fac autem, et illos, qui tui meminerint immortales fore, et immortalem tui memoriam, quid igitur hoc ad te? neque dico, quid ad mortuum, sed ad vivum quid laus, nisi forte dispensationis causa? Praetermittis enim nunc intempestive donum a natura datum, dum alicui rei adhaerescis quam rationi... Reliquum.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 19.

Thursday 11 June 2009

Quantum negotii lucrabitur...

Quantum negotii lucrabitur, qui non videt, quid alius dixerit, egerit, cogitarit, sed tantum, quid ipse agat, justum sit ac pium, aut, ut Agathonis verbis utar, "noli nigros circumspicere mores, sed per lineam curre rectus nec vagus."

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 18.

Wednesday 10 June 2009

Ne ut qui millia...

Ne ut qui millia annorum victurus sit; fatum impendet; dum vivis, dum licet, fac bonus fias.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 17.

Tuesday 9 June 2009

Intra decem dies Deus videberis iis...

Intra decem dies Deus videberis iis, quibus nunc bestia ac simia, si ad decreta cultumque mentis redieris.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 16.

Monday 8 June 2009

Multae thuris glebulae in eandem aram...

Multae thuris glebulae in eandem aram, alia citius, alia tardius, decidunt: nihil autem interest.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 15.

Substitisti ut pars...

Substitisti ut pars; evanesces in eum, qui te generavit, seu potius recipieris in ejus rationem seminalem per mutationem.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 14.

Sunday 7 June 2009

Ratione praeditus es? - sum.

Ratione praeditus es? - sum. - Cur igitur ea non uteris? nam si haec facit, quod suum est, quid aliud desideras?

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 13.

Duplicem hanc promptitudinem...

Duplicem hanc promptitudinem, te habere oportet alteram, ut id tantum agas, quodcunque regiae ac legiferae facultatis ratio suggerit ad utilitatem hominum: alteram, ut sententiam mutes, si forte quis adest, qui eam corrigat et te ab opinione deducat: oportet tamen hanc sententiae mutationem oriri a probabili quadam ratione, quasi ita justum aut communioni utile sit: his similia tantum esse oportet, non quod gratum aut gloriosum videtur.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 12.

Saturday 6 June 2009

Noli talia ea opinari ...

Noli talia ea opinari, qualia injuriosus judicat aut qualia te ea judicare vult; sed vide ea, qualia revera sint.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 11.

Quidquid accidit, juste accidit...

Quidquid accidit, juste accidit, idque, si diligenter animadverteris, reperies: non tandum dico secundum id quod consequens est, sed secundum justitiae rationem, quasi ab aliquo, qui secundum dignitatem distribuat. Animadverte igitur diligenter, ut coeperas, et quidquid agis, cum studio bonitatis age, idque eo sensu, quo quis proprie bonus dicitur. Id in omni actione serva.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 10.

Friday 5 June 2009

Utilitatis natura non potest non hoc agere.

Utilitatis natura non potest non hoc agere.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 9.

Quod hominum se ipso deteriorem...

Quod hominum se ipso deteriorem non reddit, id vitam quoque ejus non deteriorem reddit, neque damnum ei infert aut extrinsecus aut intrinsecus.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 8.

Thursday 4 June 2009

Tolle opinionem!

Tolle opinionem! sublatum est illud: "laesus sum"; tolle illud, "laesus sum!" sublatum est damnum.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 7.

Natura ita comparatum est...

Natura ita comparatum est, ut haec non possint non ab hujusmodi hominibus sic fieri; quod qui non vult, idem ficum vult succo carere. Omnino illius memento, intra brevissimum tempus et te et istum morituros; paulo post ne nomina quidem vestra superfutura.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 6.

Sunday 31 May 2009

Mors tale quid est, quale ortus ...

Mors tale quid est, quale ortus, naturae actio occulta, concretio ex elementis et dissolutio in eadem, omnino non cujus quemquam pudeat; neque enim ordini animalis intelligendi facultate praediti neque rationi constitutionis nostrae repugnat.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 5.

Saturday 30 May 2009

Si intellectus nobis communis est...

Si intellectus nobis communis est, etiam ratio, qua rationales sumus, nobis communis; si haec, etiam ea ratio, quae, quid faciendum sit, quid non, praecipit, communis; si haec etiam lex communis; si haec, cives sumus; si cives, civitatis alicujus participes; si hoc est, mundus instar civitatis est: cujus enim alius civitatis universum hominum genus particeps dixeris? lllinc autem, e communi hac civitate et ipsa intelligendi vis et rationalis et legis gnara nobis obvenit, aut unde? nam ut terrenum mihi e terra aliqua pro parte attributum est, et humidum ex alio elemento, et spirabile e fonte aliquo, et calidum igneumque e proprio quodam fonte - nihil enim ex nihilo oritur, quemadmodum etiam nihil in nihilum redigitur - ita utique etiam intellectus alicunde venit.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 4.

Friday 29 May 2009

Secessus sibi quaerunt, casas rusticas...

Secessus sibi quaerunt, casas rusticas, littora, montes: soles etiam tu ejusmodi loca maxime appetere. Sed totum hoc hominis est maxime rudis et imperiti, quum liceat, quacunque tibi visum fuerit hora, in te ipsum secedere. Nullum enim in locum, ubi major sit tranquillitas altiusve otium, homo secedit, quam in suum ipsius animum: potissimum, quicunque intus habet, in quae intuens statim in summa sit commoditate: commoditatem vero nihil aliud dico, nisi decentiam. Continuo igitur hunc secessum tibi concede et refice te ipse. Brevia autem sunto et elementaria, quae, simul atque tibi occurrerint, sufficient ad eum animum totum occludendum, teque remittendum, nihil eorum moleste ferentem, ad quae reverteris. Quid enim moleste fers? hominumne pravitatem? Perpendens decretum illud, animalium ratione praeditorum alterum alterius causa natum esse, et tolerare partem esse justitiae, et invitos peccare eos, et quam multi jam, qui infensissimo fuere animo, qui suspiciosi, qui odio incensi, post vehementissimas pugnas porrecti inque cinerem redacti sint, tandem aliquando desine indignari. Verum, ea, quae a rerum universitate tibi tributa sunt, iniquo animo fers? Revocans tibi in animum disjunctivum illud: aut providentia aut atomi, vel ea omnia, ex quibus demonstratum est, mundum esse instar civitatis; desine, ea iniquo animo ferre. Verum tangent te etiam posthac quae corporis sunt? Considerans, spiritui sive leniter sive aspere moto non immisceri mentem, simul atque se ipsa abduxerit suamque cognorit potestatem, et reliqua omnia quae de dolore et voluptate audisti et consensu tuo comprobasti, desine tandem his tangi. Verum gloriola te trahet in diversa? Respiciens celeritatem oblivionis, qua omnia sepeliuntur, quam vasta sit infinitas temporis in utramque partem, quam vanum, quod resonant, quam mutabiles judicii expertes ii qui te laudare videntur, et quam angustus sit locus, quo circumscribitur eorum laus, desine tandem gloriola in diversa trahi. Tota enim terra punctum, ejusque quantillus angulus haec habitatio, et hic quam pauci sunt et cujusmodi homines, qui te celebrabunt. Quod igitur reliquum est, memento secessus in illum, ipsius agellum, et ante omnia cave distraharis et nimium te intendas, sed liber esto et contemplare res ut homo, ut civis, ut animal mortale. Inter ea, quae maxime in promptu sint, in quae intuearis, haec duo sunto: alterum; res externas non attingere animum, sed extra immotas stare, molestias autem ex sola interna opinione oriri: alterum omnia ea, quae vides, jamjam mutari neque amplius fore atque quam multarum rerum mutationi ipse interfueris fac cogites. Mundus, mutatio; vita, opinio.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 3.

Thursday 28 May 2009

Nulla actio temere aut aliter...

Nulla actio temere aut aliter, quam secundum regulam, quae ad artem complendam spectat, efficiatur.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 2.

Wednesday 27 May 2009

Quod intus dominatur...

Quod intus dominatur, id, quando secundum naturam habet, ita stat adversus ea, quae accidunt, ut semper ad id, quod fieri potest et datum est, facile transeat: materiam enim appensam nullam amat, sed fertur ad praeposita cum exceptione: quod vero contra infertur, materiem sibi facit: quemadmodum ignis, ubi ea, quae insuper incidunt, superat, a quibus parva lucerna exstingueretur: splendidus autem ignis celerrime sibi vindicat ea, quae inferuntur, eaque consumit, et ex iis altius surgit.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 1.

Sunday 24 May 2009

Corpus, anima, mens...

Corpus, anima, mens: corporis sensus, animae impetus, mentis decreta. Visorum imaginibus imprimi, etiam pecudum est: interno impetu quasi fidiculis agitari, ferarum quoque est et effeminatorum hominum et Phalaridis et Neronis; mentem ducem habere ad ea, quae convenire videntur, etiam eorum est, qui deos esse negant et patriam deserunt, qui faciunt, postquam forea clausere. Si igitur cetera his, quae dixi, communia sunt, restat, quod proprium est viri boni, libenter amplecti ea, quae accidunt et a fato ei destinantur; genium vero intus in pectora habitantem nec polluere nec turba visorum perturbare, sed placidum servare et decenter Deo obsequentem, nihil a veritate alienum loquentem et nihil nisi justum agentem. Quod si nemo hominum fidem ei habet, eum simpliciter, modeste et tranquille vivere, neque horum cuiquam irascitur, neque declinat a via ea, quae fert ad vitae finem; ad quem par est accedere purum, quietum, ad decedendum promptum, et suapte sponte fato suo se accomodantem.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 16.

Saturday 23 May 2009

Non intelligunt...

Non intelligunt, quam multiplicem vim habeant vocabula haec, furari, serere, emere, quiescere, videre quid factu opus sit; quod non oculis fit, sed alio aliquo visu.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 15.

Friday 22 May 2009

Noli amplius evagari...

Noli amplius evagari; neque enim futurum est, ut commentarios tuos perlegas aut priscorum Romanorum et Graecorum res gestas et ex variis scriptis excerpta, quae tibi in senectute [tractanda] reposuisti. Festina igitur ad finem, et si qua tibi tui cura est, dum licet, missa spe vana, tibi ipse consule.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 14.

Thursday 21 May 2009

Quemadmodum medici...

Quemadmodum medici ad subita mala sananda in promptu habent instrumenta et ferramenta; sic te in promptu habere oportet decreta ad res divinas humanasque cognoscendas et ad omnia, etiam minima, ita agenda, ut memineris utrorumque inter se vinculi. Neque enim rem ullam humanam recte perficies, nisi simul eam ad deos retuleris; neque contra.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 13.

Wednesday 20 May 2009

Si rectae rationi obsecutus...

Si rectae rationi obsecutus id quod instat, sedulo, strenue et placide peregeris, non opus aliquod accessorium, sed genium tuum purum integrumque servaveris, quasi illum statim esses redditurus; si hoc indesinenter egeris, nihil exspectans aut fugiens, sed praesente actione naturae consentanea et heroica in singulis dictis ac vocibus veritate contentus, prosperam ages vitam; quod quin facias, nemo est, qui te impedire possit.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 12.

Tuesday 19 May 2009

His, quae dixi...

His, quae dixi, decretis unum adhuc addendum est, visi cujusvis, quod se offerat, definitionem vel descriptionem esse faciendam, ut quale sit ex natura sua et per omnes ac singulas ejus partes spectatum, clare intelligas, et quodnam sit proprium ejus nomen, quae item nomina eorum, e quibus conflatum est et in quae resolvetur, tecum possis disserere. Nihil enim tantam vim habet ad animi magnitudinem gignendam, quam posse singula, quae in vita occurrunt, via ac ratione explorare eaque semper sic intueri, ut simul tecum reputes, quali mundo qualem usum haec res praebeat, quam habeat existimationem et universitatis rerum et hominis respectu, utpote civis supremae illius civitatis, cujus quasi domus sunt ceterae civitates; quid sit ex quibus compositum et quamdiu ut permaneat a natura comparatum sit id quod nunc mihi visum objicit: quanam ad id virtute opus sit, ut mansuetudine, fortitudine, veritate, fide, simplicitate, moderatione, reliquis. De singulis igitur rebus dicendum est: haec divinitus venit; haec per complexum et fati serie connexa et contexta, et tali rerum concursu ac fortuna: haec a contribuli et cognato et sodali; qui tamen nescit, quid naturae suae sit consentaneum. At ego non ignoro; ideoque secundum societatis legem a natura sancitam benevolum et justum me praesto. Neque tamen non in mediis illis rebus ejus pro aestimatione rationem habeo.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 11.

Monday 18 May 2009

Missis igitur omnibus...

Missis igitur omnibus, haec pauca tantum retine: praeterea memento, unumquemque praesens tantummodo temporis spatium, quod puncti instar obtinet, vivere: reliquum aut exactum aut in incerto. Exiguum igitur est quod unusquisque vivit; exiguus quoque terrae in quo vitam agit angulus, exigua denique, quae vel longissime propagatur fama posthuma, eaque per successionem homunculorum tradita celerrime moriturorum, ac ne se ipsos quidem cognoscentium, nedum eum, qui jam pridem fato concessit.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 10.

Sunday 17 May 2009

Facultatem, e qua opiniones nascuntur...

Facultatem, e qua opiniones nascuntur, diligenter cole. In ea omnia insunt, ut menti tuae nulla innascatur opinio, quae vel naturae sit contraria vel animalis ratione praediti constitutioni: cujus haec est promissio, ut a temeritate in assentiendo alieni, et hominibus benevoli atque diis obsequentes reddamur.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 9.

Saturday 16 May 2009

In mente hominis castigati...

In mente hominis castigati et purificati nihil purulenti, nihil impuri, nihil subdoli offendes; neque vitam ejus fatum unquam abrumpit imperfectam, perinde ac si tragoedum dixerit aliquis ante fabulam finitam ac peractam scena cessisse; porro nec servile quidquam, neque affectatum, neque addictum, neque abscissum, nec poenae obnoxium, nec latebrosum.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 8.

Friday 15 May 2009

Cave, unquam quidquam tibi prodesse putas...

Cave, unquam quidquam tibi prodesse putas; quod te aliquando compellat, ut fidem fallas, verecundiam deseras, oderis aliquem, suspectum habeas, diras impreceris, appetas aliquid quod parietes et velamenta desideret. Qui enim suae ipsius menti et genio et sacris virtutis ejus primas defert, tragoedias non excitat, gemitus non edit, non solitudine, non frequentia indiget; et, quod maximum est vivit, neque appetens vitae, nec fugiens; utrum autem longiore an breviore temporis spatio anima sua corpore circumdata utatur, ne tantillum quidem curae habet: nam si statim demigrandum est, non minus promptus discedit, quam si ad aliam aliquam rem peragendam se conferat, quae salva verecundia et decore peragi potest; hoc unum per totam vitam cavens, ne mens in ullo deprehendatur conatu, qui animal rationale et sociale dedeceat.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 7.

Thursday 14 May 2009

Si quid in vita humana...

Si quid in vita humana deprehenderis praestantius justitia, veritate, temperantia, fortitudine, denique animo tuo sic affecto, ut in iis, quae sanae rationi convenienter agentem te praestat, se ipso, fato autem in iis contentus sit, quae sine nostra optione attribuuntur; si quid, inquam, praestantius hoc deprehenderis, eo toto animo fac te vertas, eoque, ut bono praestantissimo, quod inveneris, fruaris. Sin nil praestabilius offenderis eo, qui in te collocatus est, genio, qui et omnes suos motus sibi subjecit et visa quaeque diligenter explorat et a sensuum affectionibus, ut dicebat Socrates, se abduxit, et Diis se submisit et hominum curam gerit; si animo sic affecto inferiora vilioraque cetera omnia deprehenderis, nulli alii rei cuiquam locum concede, quo si semel inclinaveris animo devergente, non amplius bonum proprium ac tuum sine distractione omnium maximo colere poteris. Nefas enim est, ullam aliam rem quamcumque diversi generis bono illi rationali et efficienti ex adverso consistere, ut imperitae multitudinis laudem, magistratus, divitias, voluptatum fructum: quae omnia, si vel tantulum coavenire visa fuerint, confestim praevalebunt et te abducent. Tu vero, inquam, quod praestantius est, id simpliciter et libere elegito, eique strenue adhaerescito. Praestat autem, quod prodest. Si conducere tibi videtur, quatenus ratione praeditus es, retine; si vero quatenus animatus es, repudia; et a fastu ahenum serva judicium; modo ut tuto rerum examen instituas!

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 6.

Wednesday 13 May 2009

Noli invitus agere...

Noli invitus agere, neque a communione generis humani alienus, neque re non explorata, neque animo in diversa tracto: ne urbanitas animi tui sensum lenociniis exornet; ne sis multorum verborum, neque multorum negotiorum. Praeterea Deus, qui in te residet, sit praeses animalis masculi, aetate maturi, rei publicae studiosi, Romani, principis, ita compositi, quasi qui exspectet classicum, facile e vita discessurus, qui neque jurejurando opus habeat neque hominis cujusquam testimonio. Inest vero serenitas, et neque externo ministerio indigere, neque tranquillitate, quam alii praestant. Rectum igitur esse oportet, non erectum.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 5.

Tuesday 12 May 2009

Id quod relinquitur vitae noli conterere...

Id quod relinquitur vitae noli conterere in cogitationibus de aliis, nisi si ad communem utititatem spectas. Nam profecto alio negotio privaris hoc est, cogitans, quid ille agat et quam ob rem, quid dicat, quid cogitet, quid moliatur et quae alia sunt hujusmodi, quae faciunt, ut ab animi principatu diligenter observando divageris. Oportet igitur vanitatem quoque et temeritatem in serie cogitationum declinare, omnium autem maxime curiositatem et malitiam, teque adsuefacere, ut ea tantum cogites, de quibus interrogatus, quid nunc mediteris, libere statim respondeas "hoc vel illud," ita ut ex iis confestim appareat, omnia in te esse simplicia et benevola et animalis communi utilitati prospicientis, despicientis cogitationes, quae voluptatem omninove oblectationem spectant, itemque aemulationem quandam aut invidentiam aut suspicionem aut aliud quidlibet, quod si animo te agitasse fatearis, pudore te suffundi oporteat. Nam profecto vir talis, non amplius differens, quin in optimorum numero sit, sacerdos quasi quidam est et minister Deorum, numine quoque, quod in pectore gerit, familiariter utens, quod hominem praestat incontaminatum omnibus voluptatibus, omni dolore illaesum, nulli contumeliae obnoxium, omnisque malitiae sensu carentem, certaminis maximi, ne ab ulla animi perturbatione prosternatur, luctatorem, justitiae colore bene tinctum, ex toto animo quae eveniunt sibique tribuuntur amplectentem, non saepe neque sine magna et ad publicam utilitatem spectante necessitate cogitantem, quid tandem alius loquatur aut agat aut meditetur; sola enim sua sunt, in quibus operam collocat atque ea, quae sibi ex universi natura destinantur, assidue contemplatur, atque illa quidem honesta praestat, haec autem bona esse habet persuasum: quae enim cuique adsignata est sors, convenienter infertur et infert. Meminit autem, cognatione contineri quidquid rationis sit particeps, et omnibus hominibus prospicere naturae hominis esse consentaneum; gloriae autem non ei, quae ab omnibus proficiscatur, esse studendum, sed ei tantum, quae ab iis, qui naturae convenienter degant. Qui non ita vivunt quales sint domi et foris, noctu et interdiu, quales cum qualibus volutentur, semper memor est; proinde nihili pendit laudem ab iis profectam, qui ne sibi quidem ipsi placent.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 4.

Monday 11 May 2009

Hippocrates postquam multos morbos sustulit...

Hippocrates postquam multos morbos sustulit, ipse morbo correptus obiit; Chaldaei multorum mortes praedixere, postea etiam ipsos fatum intercepit; Alexander et Pompeius et Caius Caesar quum totas urbes toties funditus evertissent et in acie multa millia equitum peditumque interfecissent, et ipsi vita excesserunt; Heraclitus quum rerum naturam scrutatus tam multa de conflagratione mundi disseruisset, aqua intercute distentus et stercore bubulco oblitus interiit; Democritum pediculi, Socratem alii pediculi sustulerunt. Quorsum haec? Conscendisti, navigasti, ex alto in portum devectus es. Exscende! si in aliam vitam, nihil diis vacuum, ne ibi quidem, sin vero in conditionem sensu privatam, desines labores et voluptates tolerare et inservire vasi tanto deteriori, quanto praestantius est, id quod servit: hoc enim mens et genius, illud terra et sanies.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 3.

Sunday 10 May 2009

Oportet etiam talia observari...

Oportet etiam talia observari, ea quoque, quae per consequentiam iis, quae natura fiunt, adnascuntur, suavitatis aliquid et illecebrarum habere: ut, panis quum coquitur, diffinduntur quaedam ejus partes; haec igitur sic hiantia et quodammodo contra professionem artis pistoriae comparata decoris quid nescio quo modo habent et singulari quadam ratione cupiditatem edendi movent: porro etiam, ficus, quum maturuerunt, dehiscunt, et in maturissimis olivis id ipsum, quod prope ad putredinem accedit, propriam quandam amoenitatem baccae conciliat; spicae autem deorsum nutantes, et leonis supercilium et aprorum ex ore profluens spuma et multa alia, quae, si quis separatim spectat, a pulcritudine longe absunt, tamen, quoniam ea, quae natura fiunt, sequuntur, ad ornatum et delectationem pro sua quaeque parte conferunt; ita ut si quis interiorem sensum habeat et profundiorem intelligentiam eorum, quae in universo fiunt, ei propemodum nihil non etiam eorum, quae per consequentiam accidunt, grata quadam ratione cum aliis concinnatum videri debeat. Hic etiam veros belluarum rictus non minore cum voluptate spectabit, quam quos pictores et fictores imitando exhibent, atque et vetulae anus et senis florem quendam ac decus et puerorum venustatem modestis suis oculis intueri poterit. Atque ejus generis multa non cuivis probabilia occurrent, sed ei tantum, qui cum natura ejusque operibus intimam quandam familiaritatem contraxerit.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 2.

Saturday 9 May 2009

Non hoc solum reputari oportet...

Non hoc solum reputari oportet, vitam in dies absumi minoremque ejus partem relinqui, verum etiam illud reputandum est, etiamsi quis diutius victurus sit, tamen obscurum esse, an mens ipsius pariter posthac idoneam habitura sit vim ad intelligentiam rerum ac doctrinae ejus, quae ad scientiam rerum divinarum humanarumque spectat. Nam si delirare coeperit, perspirari quidem et nutriri et visis impelli et impetum capere et quae id genus alia sunt non deficient; sed se ipso uti et officii numeros diligenter ediscere, et quae apparent articulatim explicare et de eo, num sese jam hinc educat, deliberare et quae, hujusmodi sunt, quae judicandi facultatem bene subactam requirunt, ea vero ante exstinguuntur. Festinandum igitur est, non solum idcirco, quod mors in dies propior imminet, verum etiam idcirco, quod intelligentia et perceptio rerum ante desinit.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 1.

Saturday 2 May 2009

Vitae humanae tempus...

Vitae humanae tempus, punctum; materia fluens; sensus obscurus; totius corporis compages ad putredinem vergens; animus, turbo; fortuna, res perplexa; fama, judicii expers: ut paucis dicam, omnia corporis, fluvius; omnia animi, somnium et fumus; vita, bellum et peregrini commoratio; fama posthuma, oblivio. Quid igitur est, quod deducere potest? Unicum et solum, philosophia. Haec autem in eo cernitur, ut eum, qui intus est, genium a contumelia et laesione immunem serves, voluptatibus et doloribus superiorem, nihil temere facientem nec ficte simulateve, non indigentem, ut alius quid faciat aut non faciat, porro ea, quae obveniunt et attribuuntur, accipientem ut quae inde veniunt, unde ipse venit, post omnia autem mortem placido animo opperientem, quippe nihil aliud; nisi solutionem elementorum, e quibus singula animalia sunt composita. Quod si ipsis elementis nihil timendum est ex eo, quod unumquodque eorum perpetuo in aliud mutatur; quam ob causam quis suspectam habeat omnium rerum mutationem et in partes dissolutionem? nam naturae conveniens est; nihil autem malum, quod naturae convenit.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 17.

Friday 1 May 2009

Contumelia se afficit animus hominis potissimum tum...

Contumelia se afficit animus hominis potissimum tum, quam, quantum per ipsam stat, abscessus et quasi tuber mundi sit: nam aegre ferre aliquid eorum, quae fiunt est desistere a natura, cujus in parte uniuscujusque aliarum rerum natura continetur; tum vero, quando hominem aliquem aversatur aut adeo ei nocendi consilio adversatur, quales sunt irascentium animi; porro se ipse contumelia afficit, quando voluptati aut dolori succumbit; item quando simulat ac ficte et fallaciter aliquid vel facit vel loquitur; denique, quando actionem aliquam suam aut conatum ad nullum scopum dirigit, sed temere et inconsulto quantillum id est exsequitur, quum etiam minima quaeque ita agi oporteat, ut ad finem referantur; finis autem animalium ratione praeditorum est, urbis et civitatis antiquissimas rationi et legi obsequi.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 16.

Thursday 30 April 2009

Omnia in opinione sita: manifesta enim sunt, quae a Monimo Cynico dicuntur; manifesta quoque utilitas dicti si quis vim ejus salutarem nec tamen ultra veritatem admittit.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 15.

Wednesday 29 April 2009

Etiam si ter mille annos victurus esses, et insuper tricies mille, memento tamen, neminem aliam amittere vitam, quam ipsam eam, quam vivat, neque aliam vivere quam eam, quam amittat; eodem igitur redit longissimum vitae tempus cum brevissimo: nam praesens par, etiam si id quod perit non par sit, et id, quod amittitur, ita instar puncti videtur: neque enim quod praeteriit aut quod futurum est ut quis amittat, fieri potest: quomodo enim eo, quo caret, quis eum privabit? horum igitur duorum memini oportet: alterius, omnia, ex aeterno ejusdem speciei esse et in orbem relabi, nec differre, utrum centum annis ducentis aut infinito tempore eadem aliquis sit visurus; alterius, et eum, qui diutissime vixerit, et eum, qui celerrime obierit, par amittere; nam praesens solum est, quo privari poterit, si quidem id tantum habet et, quod quis non habet, id non amittat.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 14.

Tuesday 28 April 2009

Nihil miserius est eo, qui omnia undique circumit et quae subter terram sunt, ait ille, rimatur, eaque, quae in aliorum animis sunt, per conjecturas indagat, non autem sentit sufficere, si quis cum eo, quem intra se gerit, genio versetur et hunc sincere colat: hujus autem cultus in eo cernitur, ut purus servetur a perturbatione animi, et temeritate et aegritudine propter ea, quae a Diis et hominibus fiunt: nam quae a diis proficiscuntur, venerabilia sunt virtutis nomine quae ab hominibus, cara cognationis ratione, interdum etiam miseratione digna propter ignorantiam bonorum et malorum: haec caecitas haud minor est illa, quae nos privat facultate alba et nigra discernendi.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 13.

Monday 27 April 2009

Quomodo omnia celeriter evanescant, in mundum ipsa corpora, in aevum memoriae eorum, qualia sint omnia, quae sub sensus cadunt? et potissimum quae aut voluptate alliciunt aut dolore terrent aut fastu celebrata sunt, quam vilia et contemptu digna et emortua, rationalis facultatis est intelligere: quinam sint ii, quorum opiniones et voces nominis claritatem largiuntur; quid sit mori, et, quando quis id per se solum spectet et cogitatione ab eo separaverit quae simul cum eo concipiuntur animo, eum nihil aliud id esse habiturum, nisi opus naturae; naturae autem opus si quis timeat; eum esse puerulum; hoc tamen non solum naturae opus esse, verum etiam naturae prodesse; quo pacto homo deum contingat, et qua sui parte, et quando certo quodam modo ita se habeat illa hominis pars.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 12.

Sunday 26 April 2009

Quasi fieri possit, ut confestim e vita exeas, ita singula agere et dicere et cogitare te oportet. E vivis autem discedere, si quidem Dii sunt, non est quod quis timeat; nam in malum te non conjicient; sin vero sut non sunt aut non curant res humanas, quid mea refert vivere in mundo vacuo diis aut providentia vacuo? Verum et sunt et curant res humanas, atque ne in ea, quae vere mala sunt, ineidat homo, prorsus in ipsius potestate collocarunt; reliquorum si quid esset malum, id quoque providis sent, ut omnino penes ipsum esset, ne in id incideret. Quod autem hominem non deteriorem reddit, quomodo id vitam hominis pejorem redderet? Neque vero ex ignorantia, neque id intelligens, quoniam impotens erat ad hoc cavendum sut emendandum, universitatis natura id neglexisset; non tantum peccasset aut ex impotentia aut ex artis defectu, ut bona et mala pariter bonis hominibus atque malis sine discrimine evenirent. Jam vero mors et vita, honor et ignominia, dolor et voluptas, divitiae et egestas, haec omnia pariter bonis hominibus atque malis eveniunt, quippe quae neque honesta nec turpia sint. Itaque nec bona nec mala sunt.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 11.

Saturday 25 April 2009

Subtiliter Theophrastus in comparandis peccatis, prout quis populari quadam ratione haec inter se contulerit, dicit, graviora esse, quae ex cupiditate committantur, quam quae ex ira. Iratum enim cum dolore quodam et occulta animi contractione rationem aversari, manifestum est; qui antem ex cupiditate peccat, a voluptate victus, intemperantior quodam modo et effeminatior apparet in peccatis. Recte igitur et philosophiae convenienter dixit, majori crimini esse, quod cum voluptate peccetur, quam quod cum dolore; omninoque alter ei magis similis videtur, qui antea injuriam passus et dolore ad irascendum coactus est, alter sua sponte ad laedendum accedit, cupiditate ad aliquid faciendum ductus.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 10.

Friday 24 April 2009

Horum semper oportet memorem esse, quae sit rerum universitatis natura, quae mea, quo pacto se haec ad illam habeat et qualis pars universitatis sit; et neminem esse, qui te prohibeat, quominus ea, quae naturae, cujus pars es, consentanea sunt, et facias et loquaris.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 9.

Thursday 23 April 2009

Idcirco, quod non animadvertit ea, quae in alius animo aguntur, non facile quisquam repertus est infelix; illos autem, qui sui animi motus non percipiunt, necesse est infelices esse.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 8.

Wednesday 22 April 2009

Distrahunt te quae extrinsecus incidunt. Otium tibi concede ad discendum boni aliquid et desine in gyrum circumagi. Jam vero etiam alia circumcursatio cavenda; nam ii quoque nugantur, qui labore in vita defatigantur nec scopum habent, quo omnem impetum omninoque mentem dirigant.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 7.

Tuesday 21 April 2009

Ignominia, ignominia te ipse affice, anime! honorem autem tibi vindicandi tempus non amplius habebis: fugit enim vita unicuique; haec autem tibi tantum non exacta est nullam tui ipsius reverentiam habenti et in aliorum animis felicitatem tuam collocanti.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 6.

Monday 20 April 2009

Singulis horis animo in id incumbe, ut firmiter, quemadmodum decet Romanum et virum, id quod in manibus est, cum diligente nec ficta gravitate, pietate, liberalitate et justitia peragas tibique otium ab omnibus aliis cogitationibus redimas; redimes autem, si quasi ultimam vitae quamcunque actionem peregeris procul remotam ab omni temeritate et animi commoti aversione ab imperante ratione et simulatione et nimio tui studio et aegritudine suscepta ex iis quae a fato tribuantur. Vides quam pauca sint, quae si quis tenet, leniter fluentem et divinae similem vitam degere potest; etenim Dii nihil plus requirent ab eo, qui haec observat.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 5.

Sunday 19 April 2009

Memento, quamdiu haec distuleris, et quoties a diis opportunitates nactus iis non usus sis. Oportet tandem aliquando sentias, cujus mundi pars sis et abs quo mundi rectore delibatus substiteris; tum vero, circumscriptum tibi esse terminum temporis, quo nisi ad serenitatem usus fueris, id abibit et tu abibis; neque unquam tibi redibit.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 4.

Saturday 18 April 2009

Deorum opera providentia plena; quae fortuna accidunt, non sejuncta a natura seu complexu et implexu rerum, quae a providentia administrantur. Inde omnia fluunt. Accedit autem id, quod necessarium est et id, quod universo mundo, cujus tu pars es, conducit; unicuique vero parti bonum, quod natura universi fert et quod ad hanc conservandam facit; conservant autem mundum ut elementorum ita etiam concretarum rerum mutationes. Haec tibi sufficiant, semper decreta sunto: librorum autem sitim pelle, ne murmurans moriaris, sed vere placidus Diisque ex animo gratias agens.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 3.

Friday 17 April 2009

Hoc quicquid tandem sum, caruncula est et animula et animi principatus. Missos fac libros: noli amplius distrahi; sed ut jam moriens carunculam contemne: cruor est ossicula et reticulum, ex nervis, venulis et arteriis contextus. Quin etiam animam contemplare, qualis sit: spiritus, nec semper idem, sed quod singulis momentis evomitur et resorbetur. Tertia igitur pars est animi principatus; ad hunc igitur animum intende: senex es; noli pati, ut ille amplius serviat, aut amplius impetu insociabili raptetur aut amplius fatum vel praesens inique ferat vel futurum horreat.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 2.

Thursday 16 April 2009

Mane sibi praedicere: incidam curiosam, ingratum, contumeliosum, fraudulentum, invidum, insociabilem: omnia ista vitia iis ex ignorantia bonorum et malorum evenerunt; ego vero, qui perspectam habeo naturam boni, honestum id esse, ac mali, turpe id esse, porro naturam ipsius qui peccat, eum mihi esse cognatum, non sanguinis aut seminis ejusdem, sed mentis ac divinae particula participem; nec a quoquam eorum laedi possum: in id enim quod turpe est, nemo eorum me conjiciet; neque ei, qui mihi cognatus est, succensere possum eumque odio persequi: nam ad mutuam operam nati sumus; ut pedes, ut manus, ut palpebrae, ut ordines superiorum et inferiorum dentium: itaque invicem sibi adversari contra naturam est, adversantis autem est indignari et aversari.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 1.

Wednesday 15 April 2009

1. Avi Veri exemplo operam me dare oportet, ut suavibus sim moribus neque irae indulgeam.

2. Existimatione et recordatione genitoris mei ad verecundiam et animum viro dignum excitari debeo.

3. In matre exemplum habui, pietatis in Deos et liberalitatis; abstinentiae non solum a malo perpetrando, verum etiam cogitando; tum frugalitatis in victu, quae ab opulentorum vita et consuetudine longissime abeat.

4. A proavo habui, quod publicos litterarum ludos non frequentavi, et domi bonis praeceptoribus usus sum, atque intellexi, in talibus rebus non parcendum esse impensis.

5. Ab educatore, ne in circo spectator Prasianus aut Venetianus neve parmularius aut scutarius fierem, ut labores sustinerem, paucis indigerem, ipse operi manus admoverem, rerum alienarum non essem curiosus nec facile delationem admitterem.

6. Diognetus me monuit, ne studium in vanas res conferrem neque iis fidem haberem, quae a praestigiatoribus et impostoribus de incantationibus et daemonum expulsione aliisque ejus generis rebus narrantur; neque coturnices alerem, neve insana talium rerum admiratione tenerer; ut libere dicta aequo animo ferrem, philosophiae me addicerem et primum quidem Bacchium, deinde vero Tandasidem et Marcianum audirem; ut dialogos puer adhuc scriberem, ut grabatum et pellem et ejus generis omnia, quae ad Graecam disciplinam pertinent, expeterem.

7. Rustico debeo, quod in cogitationem veni, mihi morum emendatione et curatione opus esse; quod neque ad aemulationem sophisticam declinavi, neque de theorematis commentatus sum, aut exhortatorias oratiunculas declamavi, aut virum strenue exercitia subeuntem munificumve me ostentando homines in admirationem mei rapere studui; quod a rhetoricae, poesis et elegantioris dictionis studio abstinui; quod non elegantiore veste indutus domi incedo; quod epistolas simpliciter scribo instar ejus, quam is ipse Sinuessa ad matrem meam dedit; quod, si qui me irritaverint aut aliquid deliquerint, iis placabilem et ad reconciliandum facilem me praebeo, simul atque in gratiam redire volunt; quod diligenter legere soleo, non contentus sum maria rei intelligentia, neque garrulis properanter assentior; quod commentarios Epicteti legi, quorum mihi ipse copiam fecit.

8. Apollonii exemplo didici liberum esse et sine dubitatione cautum et circumspectum, neque aliud quidquam vel minimum respicere, nisi rationem; mei similem semper esse in doloribus acerrimis, in prolis amissione, in morbis diuturnis; eidem acceptum refero , quod mihi contigit, ut in vivo exemplo perspecte viderem, eundem et constantissimum esse posse et remissum; in eo vidi studium in enarrandis philosophorum scriptis a morositate alienum atque conspexi hominem, qui peritiam ac sollertiam qua in tradendis theorematis pollebat, manifesto bonorum suorum minimum existimabat; ab eo didici, quomodo beneficia, quae putantur, ab amicis sint accipienda, ut neque propterea addicti fiamus, neque ea sine grati animi sensu praetermittamus.

9. In Sexto suspexi benevolentiam et exemplum domus paterno affectu administratae, et intelligentiam vitae secundum naturam institutae, et gravitatem non simulatam item sollicitam in explorandis amicorum necessitatibus diligentiam; tolerantiam erga imperitos et temere opinantes studium ejus ad omnes se accommodandi, ita ut consuetudo ejus omni adulatione gratior esset, eodemque tempore iisdem maxime venerandus videretur; artem per notiones claras et perspicuas via ac ratione praecepta ad vitae usum necessaria reperiendi et ordine collocandi: idem neque umquam neque alius cujusquam perturbationis indicium dedit, sed simul et affectibus maxime immunis et amantissimus fuit, bonae famae studiosus, idque sine strepitu, et eruditus sine ostentatione.

10. Alexandrum Grammaticum observavi ab increpationibus sibi temperare, neque probrose vituperare, qui barbarum aut soloecum aliquid vel absonum proferunt, se dextre id modo, quod dici debet, proponere, aut respondendi aut confirmandi aut de re ipsa, non de verbo, deliberandi specie usum, aut alia ejusmodi scita commoneatione.

11. A Frontone didici intelligere, qualis sit tyrannorum et invidentia et versutia et simulatio; eosque, qui a nobis patricii appellantur, ut plurimum a genuino paterni animi affectu alieniores esse.

12. Ab Alexandro Platonico, ne saepe nec nisi necessitate coactus alii dicerem vel in epistola scriberem, me esse occupatum, neque hac ratione continuo recusarem officia quae rationes ad eos, quibuscum viverem, exigerent negotia urgentia praetendens.

13. A Catulo, ne parvi facerem amicum aliquid culpantem, etiam si forte temere culparet, quin etiam periculum facerem eum in pristinum statum restituendi; item ut libenter praeceptorum laudes celebrarem, quemadmodum de Domitio et Athenodoto memoriae proditum est; ut liberos meos sincera pietate prosequerer.

14. A fratre meo Severo, propinquorum et veritatis justitiae studiosum esse: per eundem Thraseam, Helvidium, Catonem, Dionem, Brutum cognovi et animo concepi imaginem reipublicae liberae, in qua aequis legibus et eodem jure omnia administrentur, et regni, quod civium libertatem omnium maximi aestimet; praeterea ab eodem, aequalem et constantem esse in studio philosophiae; benefacere et impense largiri, bene sperare et neutiquam dubitare de amicorum amore: is quoque non usus est dissimulatione erga eos, qui vituperandi videbantur, neque amicis ejus opus erat, ut quid vellet aut nollet, conjectura assequerentur, sed id apertum fuit.

15. In Maximo cognovi illud, sui compotem esse neque ulla re transversum abripi; animo esse bono, tum in aliis rebus adversis, tum in morbis; moribus uti et suavitate et gravitate bene temperatis; negotia, quae impendent, non gravate perficere. Quidquid ille dixit, id ex animi sententia eum dicere, et quidquid egit, id consilio non malo eum agere, omnes persuasum habebant: porro nihil admirari et ad nihil obstupescere; nec festinare neque cunctari neque consilii expertem aut dejectum esse, neque nunc hilarem esse et rursus irasci et suspiciosum esse; liberalem esse et promptum ad ignoscendum; mendacium fugere, atque hominis non eversi potius, quam erecti specimen exhibere neque quemquam ab eo contemptui se habitum existimasse, neque ausum esse se illi praeferre; denique honeste urbanum esse:

16. A patre mansuetudinem et immotam in iis, quae diligenter csunt, perseverantiam, vanae gloriae ab opinatis honoribus quaesitae contemptum, amorem laborum et assiduitatem, animum promptum ad audiendos eos, qui aliquid, quod ad publicam utilitatem spectat, afferant, firmam constantiam in tribuendo cuique, quod ejus dignitas postulat, peritiam, ubi intentione opus sit, ubi remissione: coercere amores puerorum; civilitati morum studere; amicis concedere, ut neque coenae semper adsint neque in itineribus sese necessario comites praebeant; semper similem sui deprehendi ab iis, qui necessitate aliqua impediti ab eo abfuere; in consiliis diligenter inquirere atque constanter, neque vero "destitit ab indagatione contentus obvia rerum specie." Amicos retinendi studiosum esse, eos nec fastidio mutantem nec perdite amantem; contentum esse in omnibus et vultu serenum; e longinquo prospicere et etiam ad minima administranda parari sine strepitu; acclamationes et omnem adulationem sub eo repressam esse; opes reipublicae necessarias semper conservare, sumptus publicos parce erogare et aequo animo ferre quorundam his de rebus reprehensiones; neque circa deos superstitiosum esse, neque circa homines popularem auram captantem, blandientem, plebem demerentem, sed sobrium in omnibus et constantem, nusquam ineptum nec novitatis studiosum; rebus, quae ad vitae cursum faciliorem reddendum faciunt, quarum copiam uberrimam affert natura, sine fastu pariter atque sine excusatione uti, ita ut praesentibus sine affecta tione frueretur, absentibus non indigeret; dicere posse quemquam, sophistam eum fuisse aut vernam aut scholasticum, sed virum maturum, perfectum, adulatione superiorem, qui et suis et aliorum rebus praeesse posset. Praeter haec vere philosophantes colere, ceteros neque probro afficere neque tamen ab iis transversum abripi; porro suavem esse in vitae consuetudine et festivum nec vero ad fastidium usque; corpus suum cum temperantia quadam curare, non ut vitae avidum, aut ad ornatum luxumve, neque tamen negligenter, quo factum est, ut propter suam diligentiam in paucissimis arte medicorum remediisve internis et externis opus haberet. Potissimum autem sine invidia loco cedere, si qui majore quadam facultate pollebant, eloquentia aut doctrina juris morumve aut aliarum rerum cognitione, et simul cum iis operam dare, ut singuli propriis, quibus quisque excellebat, facultatibus, existimationem consequerentur; omnia more majorum agere, ne illud quidem ipsum affectantem, ut morem majorum servare videretur; tum porro non facile moveri et huc illuc jactari, sed in iisdem et locis et negotiis immorari; post vehementissimos capitis dolores statim juvenilem ac vegetum ad consueta negotia redire; non multa habere arcana, sed paucissima ac rarissima, eaque tantum ad res publicas spectantia prudentiam ac moderationem in muneribus edendis, operibus exstruendis, congiariis largiendis et ejusmodi rebus, * quae sunt hominis id ipsum quod agi oportet nec vero laudem e rebus gestis efflorescentem spectantis; non intempestive balneis uti, non de aedibus exstruendis laborare, non de cibariis curiosum esse neve vestimentorum textura et colore neve de servitiorum specie; * vestem e Lorio, villa inferius sita, et Lanuvinis villis ei plerumque in usu fuis erga portitorem Tusculanum deprecantem quomodo se gesserit, et qualis fuerit omnis sic agendi ratio. Nihil immite nihil inverecundum, nihil vehemens, neque ut dixeris usque "ad sudorem": sed omnia singulatim sumpta esse perpensa, quasi per otium, sine perturbatione, ordine constantia, convenienter inter se. Conveniret in eum quod de Socrate memoriae traditum est, eum et abstinere et frui potuisse iis, quibus plerique nec abstinere per infirmitatem nec frui sine intemperantia possunt; posse autem in altero robustum, in altero temperantem ac sobrium se praestare, id vero viri est firmo animo invictoque praediti, qualem se in Maximi morbo praestitit.

17. A Diis bonos avos, bonos parentes, bonam sororem, bonos praeceptores, bonos familiares, necessarios, amicos, omnes fere habui: iisdem debeo; quod in neminem eorum temere quidquam deliqui, quamquam ita animo affectus ut, si res tulisset, utique ejusmodi aliquid admisissem, sed deorum benevolentia non ita ceciderunt res, ut in reprehensionem incurrerem; quod non diutius apud pellicem avi enutritus sum, et quod aetatis florem indelibatum servavi nec ante justum tempus virilitatis specimen dedi, sed ultra etiam distuli; quod principi ac patri subjectus fui, qui mihi omnem fastum demeret et ad intelligentiam adduceret, posse in aula ita degi, ut nec satellitio nec vestitu insigniore nec facibus nec statuis et simili ornatu opua sit; posse principem ita contrahere sese, ut proxime ad privati vitam accedat, nec tamen propterea demissius vel remissius negotia publica imperatorie administrare; quod mihi contigit frater, qui moribus suis me ad curam mei excitaret, honore autem et suo in me affectu me exhilararet; quod liberi mihi neque ingenio tardi neque corpore distorti nati sunt; quod non longius progressus sum in rhetorica, poetica et reliquis studiis, quae me fortasse plane detinuissent, si me feliciter in iis proficere sensissem; quod eos a quibus educatus sum, ad honores, quos expetere ipsi mihi videbantur, evehere festinavi, nec spe eos lactavi, me, quum juvenes adhuc essent, id in posterum facturum; quod cognovi Apollonium, Rusticum et Maximum; quod imago vitae secundum naturam institutae, qualis esset, clare et frequenter animo meo obversata est; ita ut, quod ad Deos ac dona, auxilia et consilia ab iis mihi oblata attinet, nihil obstiterit, quominus jam pridem naturae convenienter viverem; quod vero nondum id assequutus sim, id mea culpa atque inde quod Deorum submonitiones et tantum non clarissima praecepta neglexi, acciderit; quod in vita, qualis ea fuit, corpus mihi tamdiu perduravit; quod nec Benedictam nec Theodotum attigi, sed etiam postea affectibus amatoriis correptus ad sanitatem redii; quod, quamquam Rustico saepe succensui, nihil ultra admisi, cujus me poeniteat; quod mater mea, quum mature decessura esset, mecum tamen ultimos aetatis annos transegit; quod, quoties pauperi aut alius rei indigo opitulari statuebam, nunquam audivi, mihi deesse pecuniam, unde id facerem, et quod non ulla mihi umquam talis necessitas obtigit, ut ab alio sumere cogerer; et quod talis mihi uxor contigit, tam obsequens, tam amans, tam simplex; quod abunde mihi suppetiverunt viri ad liberos educandos idonei; quod per insomnia mihi remedia data sunt cum alia tum adversus sanguinis excretionem et capitis vertiginem, * idque Caietae tanquam * chresae; quod, quum animum ad philosophiam adjecissem, non in sophistam incidi, neque in scriptoribus et syllogismis resolvendis tempus deses contrivi, neque coelestibus curiose perscrutandis detentus sum. Haec enim omnia Deorum auxilio et fortuna, indigent.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit »- Liber Primus.