Thursday 14 May 2009

Si quid in vita humana...

Si quid in vita humana deprehenderis praestantius justitia, veritate, temperantia, fortitudine, denique animo tuo sic affecto, ut in iis, quae sanae rationi convenienter agentem te praestat, se ipso, fato autem in iis contentus sit, quae sine nostra optione attribuuntur; si quid, inquam, praestantius hoc deprehenderis, eo toto animo fac te vertas, eoque, ut bono praestantissimo, quod inveneris, fruaris. Sin nil praestabilius offenderis eo, qui in te collocatus est, genio, qui et omnes suos motus sibi subjecit et visa quaeque diligenter explorat et a sensuum affectionibus, ut dicebat Socrates, se abduxit, et Diis se submisit et hominum curam gerit; si animo sic affecto inferiora vilioraque cetera omnia deprehenderis, nulli alii rei cuiquam locum concede, quo si semel inclinaveris animo devergente, non amplius bonum proprium ac tuum sine distractione omnium maximo colere poteris. Nefas enim est, ullam aliam rem quamcumque diversi generis bono illi rationali et efficienti ex adverso consistere, ut imperitae multitudinis laudem, magistratus, divitias, voluptatum fructum: quae omnia, si vel tantulum coavenire visa fuerint, confestim praevalebunt et te abducent. Tu vero, inquam, quod praestantius est, id simpliciter et libere elegito, eique strenue adhaerescito. Praestat autem, quod prodest. Si conducere tibi videtur, quatenus ratione praeditus es, retine; si vero quatenus animatus es, repudia; et a fastu ahenum serva judicium; modo ut tuto rerum examen instituas!

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 6.

No comments:

Post a Comment