Sunday 10 May 2009

Oportet etiam talia observari...

Oportet etiam talia observari, ea quoque, quae per consequentiam iis, quae natura fiunt, adnascuntur, suavitatis aliquid et illecebrarum habere: ut, panis quum coquitur, diffinduntur quaedam ejus partes; haec igitur sic hiantia et quodammodo contra professionem artis pistoriae comparata decoris quid nescio quo modo habent et singulari quadam ratione cupiditatem edendi movent: porro etiam, ficus, quum maturuerunt, dehiscunt, et in maturissimis olivis id ipsum, quod prope ad putredinem accedit, propriam quandam amoenitatem baccae conciliat; spicae autem deorsum nutantes, et leonis supercilium et aprorum ex ore profluens spuma et multa alia, quae, si quis separatim spectat, a pulcritudine longe absunt, tamen, quoniam ea, quae natura fiunt, sequuntur, ad ornatum et delectationem pro sua quaeque parte conferunt; ita ut si quis interiorem sensum habeat et profundiorem intelligentiam eorum, quae in universo fiunt, ei propemodum nihil non etiam eorum, quae per consequentiam accidunt, grata quadam ratione cum aliis concinnatum videri debeat. Hic etiam veros belluarum rictus non minore cum voluptate spectabit, quam quos pictores et fictores imitando exhibent, atque et vetulae anus et senis florem quendam ac decus et puerorum venustatem modestis suis oculis intueri poterit. Atque ejus generis multa non cuivis probabilia occurrent, sed ei tantum, qui cum natura ejusque operibus intimam quandam familiaritatem contraxerit.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 2.

No comments:

Post a Comment