Friday 29 May 2009

Secessus sibi quaerunt, casas rusticas...

Secessus sibi quaerunt, casas rusticas, littora, montes: soles etiam tu ejusmodi loca maxime appetere. Sed totum hoc hominis est maxime rudis et imperiti, quum liceat, quacunque tibi visum fuerit hora, in te ipsum secedere. Nullum enim in locum, ubi major sit tranquillitas altiusve otium, homo secedit, quam in suum ipsius animum: potissimum, quicunque intus habet, in quae intuens statim in summa sit commoditate: commoditatem vero nihil aliud dico, nisi decentiam. Continuo igitur hunc secessum tibi concede et refice te ipse. Brevia autem sunto et elementaria, quae, simul atque tibi occurrerint, sufficient ad eum animum totum occludendum, teque remittendum, nihil eorum moleste ferentem, ad quae reverteris. Quid enim moleste fers? hominumne pravitatem? Perpendens decretum illud, animalium ratione praeditorum alterum alterius causa natum esse, et tolerare partem esse justitiae, et invitos peccare eos, et quam multi jam, qui infensissimo fuere animo, qui suspiciosi, qui odio incensi, post vehementissimas pugnas porrecti inque cinerem redacti sint, tandem aliquando desine indignari. Verum, ea, quae a rerum universitate tibi tributa sunt, iniquo animo fers? Revocans tibi in animum disjunctivum illud: aut providentia aut atomi, vel ea omnia, ex quibus demonstratum est, mundum esse instar civitatis; desine, ea iniquo animo ferre. Verum tangent te etiam posthac quae corporis sunt? Considerans, spiritui sive leniter sive aspere moto non immisceri mentem, simul atque se ipsa abduxerit suamque cognorit potestatem, et reliqua omnia quae de dolore et voluptate audisti et consensu tuo comprobasti, desine tandem his tangi. Verum gloriola te trahet in diversa? Respiciens celeritatem oblivionis, qua omnia sepeliuntur, quam vasta sit infinitas temporis in utramque partem, quam vanum, quod resonant, quam mutabiles judicii expertes ii qui te laudare videntur, et quam angustus sit locus, quo circumscribitur eorum laus, desine tandem gloriola in diversa trahi. Tota enim terra punctum, ejusque quantillus angulus haec habitatio, et hic quam pauci sunt et cujusmodi homines, qui te celebrabunt. Quod igitur reliquum est, memento secessus in illum, ipsius agellum, et ante omnia cave distraharis et nimium te intendas, sed liber esto et contemplare res ut homo, ut civis, ut animal mortale. Inter ea, quae maxime in promptu sint, in quae intuearis, haec duo sunto: alterum; res externas non attingere animum, sed extra immotas stare, molestias autem ex sola interna opinione oriri: alterum omnia ea, quae vides, jamjam mutari neque amplius fore atque quam multarum rerum mutationi ipse interfueris fac cogites. Mundus, mutatio; vita, opinio.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 3.

No comments:

Post a Comment