Sunday 24 May 2009

Corpus, anima, mens...

Corpus, anima, mens: corporis sensus, animae impetus, mentis decreta. Visorum imaginibus imprimi, etiam pecudum est: interno impetu quasi fidiculis agitari, ferarum quoque est et effeminatorum hominum et Phalaridis et Neronis; mentem ducem habere ad ea, quae convenire videntur, etiam eorum est, qui deos esse negant et patriam deserunt, qui faciunt, postquam forea clausere. Si igitur cetera his, quae dixi, communia sunt, restat, quod proprium est viri boni, libenter amplecti ea, quae accidunt et a fato ei destinantur; genium vero intus in pectora habitantem nec polluere nec turba visorum perturbare, sed placidum servare et decenter Deo obsequentem, nihil a veritate alienum loquentem et nihil nisi justum agentem. Quod si nemo hominum fidem ei habet, eum simpliciter, modeste et tranquille vivere, neque horum cuiquam irascitur, neque declinat a via ea, quae fert ad vitae finem; ad quem par est accedere purum, quietum, ad decedendum promptum, et suapte sponte fato suo se accomodantem.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 16.

No comments:

Post a Comment