Sunday 31 May 2009

Mors tale quid est, quale ortus ...

Mors tale quid est, quale ortus, naturae actio occulta, concretio ex elementis et dissolutio in eadem, omnino non cujus quemquam pudeat; neque enim ordini animalis intelligendi facultate praediti neque rationi constitutionis nostrae repugnat.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 5.

Saturday 30 May 2009

Si intellectus nobis communis est...

Si intellectus nobis communis est, etiam ratio, qua rationales sumus, nobis communis; si haec, etiam ea ratio, quae, quid faciendum sit, quid non, praecipit, communis; si haec etiam lex communis; si haec, cives sumus; si cives, civitatis alicujus participes; si hoc est, mundus instar civitatis est: cujus enim alius civitatis universum hominum genus particeps dixeris? lllinc autem, e communi hac civitate et ipsa intelligendi vis et rationalis et legis gnara nobis obvenit, aut unde? nam ut terrenum mihi e terra aliqua pro parte attributum est, et humidum ex alio elemento, et spirabile e fonte aliquo, et calidum igneumque e proprio quodam fonte - nihil enim ex nihilo oritur, quemadmodum etiam nihil in nihilum redigitur - ita utique etiam intellectus alicunde venit.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 4.

Friday 29 May 2009

Secessus sibi quaerunt, casas rusticas...

Secessus sibi quaerunt, casas rusticas, littora, montes: soles etiam tu ejusmodi loca maxime appetere. Sed totum hoc hominis est maxime rudis et imperiti, quum liceat, quacunque tibi visum fuerit hora, in te ipsum secedere. Nullum enim in locum, ubi major sit tranquillitas altiusve otium, homo secedit, quam in suum ipsius animum: potissimum, quicunque intus habet, in quae intuens statim in summa sit commoditate: commoditatem vero nihil aliud dico, nisi decentiam. Continuo igitur hunc secessum tibi concede et refice te ipse. Brevia autem sunto et elementaria, quae, simul atque tibi occurrerint, sufficient ad eum animum totum occludendum, teque remittendum, nihil eorum moleste ferentem, ad quae reverteris. Quid enim moleste fers? hominumne pravitatem? Perpendens decretum illud, animalium ratione praeditorum alterum alterius causa natum esse, et tolerare partem esse justitiae, et invitos peccare eos, et quam multi jam, qui infensissimo fuere animo, qui suspiciosi, qui odio incensi, post vehementissimas pugnas porrecti inque cinerem redacti sint, tandem aliquando desine indignari. Verum, ea, quae a rerum universitate tibi tributa sunt, iniquo animo fers? Revocans tibi in animum disjunctivum illud: aut providentia aut atomi, vel ea omnia, ex quibus demonstratum est, mundum esse instar civitatis; desine, ea iniquo animo ferre. Verum tangent te etiam posthac quae corporis sunt? Considerans, spiritui sive leniter sive aspere moto non immisceri mentem, simul atque se ipsa abduxerit suamque cognorit potestatem, et reliqua omnia quae de dolore et voluptate audisti et consensu tuo comprobasti, desine tandem his tangi. Verum gloriola te trahet in diversa? Respiciens celeritatem oblivionis, qua omnia sepeliuntur, quam vasta sit infinitas temporis in utramque partem, quam vanum, quod resonant, quam mutabiles judicii expertes ii qui te laudare videntur, et quam angustus sit locus, quo circumscribitur eorum laus, desine tandem gloriola in diversa trahi. Tota enim terra punctum, ejusque quantillus angulus haec habitatio, et hic quam pauci sunt et cujusmodi homines, qui te celebrabunt. Quod igitur reliquum est, memento secessus in illum, ipsius agellum, et ante omnia cave distraharis et nimium te intendas, sed liber esto et contemplare res ut homo, ut civis, ut animal mortale. Inter ea, quae maxime in promptu sint, in quae intuearis, haec duo sunto: alterum; res externas non attingere animum, sed extra immotas stare, molestias autem ex sola interna opinione oriri: alterum omnia ea, quae vides, jamjam mutari neque amplius fore atque quam multarum rerum mutationi ipse interfueris fac cogites. Mundus, mutatio; vita, opinio.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 3.

Thursday 28 May 2009

Nulla actio temere aut aliter...

Nulla actio temere aut aliter, quam secundum regulam, quae ad artem complendam spectat, efficiatur.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 2.

Wednesday 27 May 2009

Quod intus dominatur...

Quod intus dominatur, id, quando secundum naturam habet, ita stat adversus ea, quae accidunt, ut semper ad id, quod fieri potest et datum est, facile transeat: materiam enim appensam nullam amat, sed fertur ad praeposita cum exceptione: quod vero contra infertur, materiem sibi facit: quemadmodum ignis, ubi ea, quae insuper incidunt, superat, a quibus parva lucerna exstingueretur: splendidus autem ignis celerrime sibi vindicat ea, quae inferuntur, eaque consumit, et ex iis altius surgit.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 1.

Sunday 24 May 2009

Corpus, anima, mens...

Corpus, anima, mens: corporis sensus, animae impetus, mentis decreta. Visorum imaginibus imprimi, etiam pecudum est: interno impetu quasi fidiculis agitari, ferarum quoque est et effeminatorum hominum et Phalaridis et Neronis; mentem ducem habere ad ea, quae convenire videntur, etiam eorum est, qui deos esse negant et patriam deserunt, qui faciunt, postquam forea clausere. Si igitur cetera his, quae dixi, communia sunt, restat, quod proprium est viri boni, libenter amplecti ea, quae accidunt et a fato ei destinantur; genium vero intus in pectora habitantem nec polluere nec turba visorum perturbare, sed placidum servare et decenter Deo obsequentem, nihil a veritate alienum loquentem et nihil nisi justum agentem. Quod si nemo hominum fidem ei habet, eum simpliciter, modeste et tranquille vivere, neque horum cuiquam irascitur, neque declinat a via ea, quae fert ad vitae finem; ad quem par est accedere purum, quietum, ad decedendum promptum, et suapte sponte fato suo se accomodantem.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 16.

Saturday 23 May 2009

Non intelligunt...

Non intelligunt, quam multiplicem vim habeant vocabula haec, furari, serere, emere, quiescere, videre quid factu opus sit; quod non oculis fit, sed alio aliquo visu.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 15.

Friday 22 May 2009

Noli amplius evagari...

Noli amplius evagari; neque enim futurum est, ut commentarios tuos perlegas aut priscorum Romanorum et Graecorum res gestas et ex variis scriptis excerpta, quae tibi in senectute [tractanda] reposuisti. Festina igitur ad finem, et si qua tibi tui cura est, dum licet, missa spe vana, tibi ipse consule.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 14.

Thursday 21 May 2009

Quemadmodum medici...

Quemadmodum medici ad subita mala sananda in promptu habent instrumenta et ferramenta; sic te in promptu habere oportet decreta ad res divinas humanasque cognoscendas et ad omnia, etiam minima, ita agenda, ut memineris utrorumque inter se vinculi. Neque enim rem ullam humanam recte perficies, nisi simul eam ad deos retuleris; neque contra.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 13.

Wednesday 20 May 2009

Si rectae rationi obsecutus...

Si rectae rationi obsecutus id quod instat, sedulo, strenue et placide peregeris, non opus aliquod accessorium, sed genium tuum purum integrumque servaveris, quasi illum statim esses redditurus; si hoc indesinenter egeris, nihil exspectans aut fugiens, sed praesente actione naturae consentanea et heroica in singulis dictis ac vocibus veritate contentus, prosperam ages vitam; quod quin facias, nemo est, qui te impedire possit.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 12.

Tuesday 19 May 2009

His, quae dixi...

His, quae dixi, decretis unum adhuc addendum est, visi cujusvis, quod se offerat, definitionem vel descriptionem esse faciendam, ut quale sit ex natura sua et per omnes ac singulas ejus partes spectatum, clare intelligas, et quodnam sit proprium ejus nomen, quae item nomina eorum, e quibus conflatum est et in quae resolvetur, tecum possis disserere. Nihil enim tantam vim habet ad animi magnitudinem gignendam, quam posse singula, quae in vita occurrunt, via ac ratione explorare eaque semper sic intueri, ut simul tecum reputes, quali mundo qualem usum haec res praebeat, quam habeat existimationem et universitatis rerum et hominis respectu, utpote civis supremae illius civitatis, cujus quasi domus sunt ceterae civitates; quid sit ex quibus compositum et quamdiu ut permaneat a natura comparatum sit id quod nunc mihi visum objicit: quanam ad id virtute opus sit, ut mansuetudine, fortitudine, veritate, fide, simplicitate, moderatione, reliquis. De singulis igitur rebus dicendum est: haec divinitus venit; haec per complexum et fati serie connexa et contexta, et tali rerum concursu ac fortuna: haec a contribuli et cognato et sodali; qui tamen nescit, quid naturae suae sit consentaneum. At ego non ignoro; ideoque secundum societatis legem a natura sancitam benevolum et justum me praesto. Neque tamen non in mediis illis rebus ejus pro aestimatione rationem habeo.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 11.

Monday 18 May 2009

Missis igitur omnibus...

Missis igitur omnibus, haec pauca tantum retine: praeterea memento, unumquemque praesens tantummodo temporis spatium, quod puncti instar obtinet, vivere: reliquum aut exactum aut in incerto. Exiguum igitur est quod unusquisque vivit; exiguus quoque terrae in quo vitam agit angulus, exigua denique, quae vel longissime propagatur fama posthuma, eaque per successionem homunculorum tradita celerrime moriturorum, ac ne se ipsos quidem cognoscentium, nedum eum, qui jam pridem fato concessit.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 10.

Sunday 17 May 2009

Facultatem, e qua opiniones nascuntur...

Facultatem, e qua opiniones nascuntur, diligenter cole. In ea omnia insunt, ut menti tuae nulla innascatur opinio, quae vel naturae sit contraria vel animalis ratione praediti constitutioni: cujus haec est promissio, ut a temeritate in assentiendo alieni, et hominibus benevoli atque diis obsequentes reddamur.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 9.

Saturday 16 May 2009

In mente hominis castigati...

In mente hominis castigati et purificati nihil purulenti, nihil impuri, nihil subdoli offendes; neque vitam ejus fatum unquam abrumpit imperfectam, perinde ac si tragoedum dixerit aliquis ante fabulam finitam ac peractam scena cessisse; porro nec servile quidquam, neque affectatum, neque addictum, neque abscissum, nec poenae obnoxium, nec latebrosum.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 8.

Friday 15 May 2009

Cave, unquam quidquam tibi prodesse putas...

Cave, unquam quidquam tibi prodesse putas; quod te aliquando compellat, ut fidem fallas, verecundiam deseras, oderis aliquem, suspectum habeas, diras impreceris, appetas aliquid quod parietes et velamenta desideret. Qui enim suae ipsius menti et genio et sacris virtutis ejus primas defert, tragoedias non excitat, gemitus non edit, non solitudine, non frequentia indiget; et, quod maximum est vivit, neque appetens vitae, nec fugiens; utrum autem longiore an breviore temporis spatio anima sua corpore circumdata utatur, ne tantillum quidem curae habet: nam si statim demigrandum est, non minus promptus discedit, quam si ad aliam aliquam rem peragendam se conferat, quae salva verecundia et decore peragi potest; hoc unum per totam vitam cavens, ne mens in ullo deprehendatur conatu, qui animal rationale et sociale dedeceat.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 7.

Thursday 14 May 2009

Si quid in vita humana...

Si quid in vita humana deprehenderis praestantius justitia, veritate, temperantia, fortitudine, denique animo tuo sic affecto, ut in iis, quae sanae rationi convenienter agentem te praestat, se ipso, fato autem in iis contentus sit, quae sine nostra optione attribuuntur; si quid, inquam, praestantius hoc deprehenderis, eo toto animo fac te vertas, eoque, ut bono praestantissimo, quod inveneris, fruaris. Sin nil praestabilius offenderis eo, qui in te collocatus est, genio, qui et omnes suos motus sibi subjecit et visa quaeque diligenter explorat et a sensuum affectionibus, ut dicebat Socrates, se abduxit, et Diis se submisit et hominum curam gerit; si animo sic affecto inferiora vilioraque cetera omnia deprehenderis, nulli alii rei cuiquam locum concede, quo si semel inclinaveris animo devergente, non amplius bonum proprium ac tuum sine distractione omnium maximo colere poteris. Nefas enim est, ullam aliam rem quamcumque diversi generis bono illi rationali et efficienti ex adverso consistere, ut imperitae multitudinis laudem, magistratus, divitias, voluptatum fructum: quae omnia, si vel tantulum coavenire visa fuerint, confestim praevalebunt et te abducent. Tu vero, inquam, quod praestantius est, id simpliciter et libere elegito, eique strenue adhaerescito. Praestat autem, quod prodest. Si conducere tibi videtur, quatenus ratione praeditus es, retine; si vero quatenus animatus es, repudia; et a fastu ahenum serva judicium; modo ut tuto rerum examen instituas!

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 6.

Wednesday 13 May 2009

Noli invitus agere...

Noli invitus agere, neque a communione generis humani alienus, neque re non explorata, neque animo in diversa tracto: ne urbanitas animi tui sensum lenociniis exornet; ne sis multorum verborum, neque multorum negotiorum. Praeterea Deus, qui in te residet, sit praeses animalis masculi, aetate maturi, rei publicae studiosi, Romani, principis, ita compositi, quasi qui exspectet classicum, facile e vita discessurus, qui neque jurejurando opus habeat neque hominis cujusquam testimonio. Inest vero serenitas, et neque externo ministerio indigere, neque tranquillitate, quam alii praestant. Rectum igitur esse oportet, non erectum.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 5.

Tuesday 12 May 2009

Id quod relinquitur vitae noli conterere...

Id quod relinquitur vitae noli conterere in cogitationibus de aliis, nisi si ad communem utititatem spectas. Nam profecto alio negotio privaris hoc est, cogitans, quid ille agat et quam ob rem, quid dicat, quid cogitet, quid moliatur et quae alia sunt hujusmodi, quae faciunt, ut ab animi principatu diligenter observando divageris. Oportet igitur vanitatem quoque et temeritatem in serie cogitationum declinare, omnium autem maxime curiositatem et malitiam, teque adsuefacere, ut ea tantum cogites, de quibus interrogatus, quid nunc mediteris, libere statim respondeas "hoc vel illud," ita ut ex iis confestim appareat, omnia in te esse simplicia et benevola et animalis communi utilitati prospicientis, despicientis cogitationes, quae voluptatem omninove oblectationem spectant, itemque aemulationem quandam aut invidentiam aut suspicionem aut aliud quidlibet, quod si animo te agitasse fatearis, pudore te suffundi oporteat. Nam profecto vir talis, non amplius differens, quin in optimorum numero sit, sacerdos quasi quidam est et minister Deorum, numine quoque, quod in pectore gerit, familiariter utens, quod hominem praestat incontaminatum omnibus voluptatibus, omni dolore illaesum, nulli contumeliae obnoxium, omnisque malitiae sensu carentem, certaminis maximi, ne ab ulla animi perturbatione prosternatur, luctatorem, justitiae colore bene tinctum, ex toto animo quae eveniunt sibique tribuuntur amplectentem, non saepe neque sine magna et ad publicam utilitatem spectante necessitate cogitantem, quid tandem alius loquatur aut agat aut meditetur; sola enim sua sunt, in quibus operam collocat atque ea, quae sibi ex universi natura destinantur, assidue contemplatur, atque illa quidem honesta praestat, haec autem bona esse habet persuasum: quae enim cuique adsignata est sors, convenienter infertur et infert. Meminit autem, cognatione contineri quidquid rationis sit particeps, et omnibus hominibus prospicere naturae hominis esse consentaneum; gloriae autem non ei, quae ab omnibus proficiscatur, esse studendum, sed ei tantum, quae ab iis, qui naturae convenienter degant. Qui non ita vivunt quales sint domi et foris, noctu et interdiu, quales cum qualibus volutentur, semper memor est; proinde nihili pendit laudem ab iis profectam, qui ne sibi quidem ipsi placent.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 4.

Monday 11 May 2009

Hippocrates postquam multos morbos sustulit...

Hippocrates postquam multos morbos sustulit, ipse morbo correptus obiit; Chaldaei multorum mortes praedixere, postea etiam ipsos fatum intercepit; Alexander et Pompeius et Caius Caesar quum totas urbes toties funditus evertissent et in acie multa millia equitum peditumque interfecissent, et ipsi vita excesserunt; Heraclitus quum rerum naturam scrutatus tam multa de conflagratione mundi disseruisset, aqua intercute distentus et stercore bubulco oblitus interiit; Democritum pediculi, Socratem alii pediculi sustulerunt. Quorsum haec? Conscendisti, navigasti, ex alto in portum devectus es. Exscende! si in aliam vitam, nihil diis vacuum, ne ibi quidem, sin vero in conditionem sensu privatam, desines labores et voluptates tolerare et inservire vasi tanto deteriori, quanto praestantius est, id quod servit: hoc enim mens et genius, illud terra et sanies.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 3.

Sunday 10 May 2009

Oportet etiam talia observari...

Oportet etiam talia observari, ea quoque, quae per consequentiam iis, quae natura fiunt, adnascuntur, suavitatis aliquid et illecebrarum habere: ut, panis quum coquitur, diffinduntur quaedam ejus partes; haec igitur sic hiantia et quodammodo contra professionem artis pistoriae comparata decoris quid nescio quo modo habent et singulari quadam ratione cupiditatem edendi movent: porro etiam, ficus, quum maturuerunt, dehiscunt, et in maturissimis olivis id ipsum, quod prope ad putredinem accedit, propriam quandam amoenitatem baccae conciliat; spicae autem deorsum nutantes, et leonis supercilium et aprorum ex ore profluens spuma et multa alia, quae, si quis separatim spectat, a pulcritudine longe absunt, tamen, quoniam ea, quae natura fiunt, sequuntur, ad ornatum et delectationem pro sua quaeque parte conferunt; ita ut si quis interiorem sensum habeat et profundiorem intelligentiam eorum, quae in universo fiunt, ei propemodum nihil non etiam eorum, quae per consequentiam accidunt, grata quadam ratione cum aliis concinnatum videri debeat. Hic etiam veros belluarum rictus non minore cum voluptate spectabit, quam quos pictores et fictores imitando exhibent, atque et vetulae anus et senis florem quendam ac decus et puerorum venustatem modestis suis oculis intueri poterit. Atque ejus generis multa non cuivis probabilia occurrent, sed ei tantum, qui cum natura ejusque operibus intimam quandam familiaritatem contraxerit.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 2.

Saturday 9 May 2009

Non hoc solum reputari oportet...

Non hoc solum reputari oportet, vitam in dies absumi minoremque ejus partem relinqui, verum etiam illud reputandum est, etiamsi quis diutius victurus sit, tamen obscurum esse, an mens ipsius pariter posthac idoneam habitura sit vim ad intelligentiam rerum ac doctrinae ejus, quae ad scientiam rerum divinarum humanarumque spectat. Nam si delirare coeperit, perspirari quidem et nutriri et visis impelli et impetum capere et quae id genus alia sunt non deficient; sed se ipso uti et officii numeros diligenter ediscere, et quae apparent articulatim explicare et de eo, num sese jam hinc educat, deliberare et quae, hujusmodi sunt, quae judicandi facultatem bene subactam requirunt, ea vero ante exstinguuntur. Festinandum igitur est, non solum idcirco, quod mors in dies propior imminet, verum etiam idcirco, quod intelligentia et perceptio rerum ante desinit.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 1.

Saturday 2 May 2009

Vitae humanae tempus...

Vitae humanae tempus, punctum; materia fluens; sensus obscurus; totius corporis compages ad putredinem vergens; animus, turbo; fortuna, res perplexa; fama, judicii expers: ut paucis dicam, omnia corporis, fluvius; omnia animi, somnium et fumus; vita, bellum et peregrini commoratio; fama posthuma, oblivio. Quid igitur est, quod deducere potest? Unicum et solum, philosophia. Haec autem in eo cernitur, ut eum, qui intus est, genium a contumelia et laesione immunem serves, voluptatibus et doloribus superiorem, nihil temere facientem nec ficte simulateve, non indigentem, ut alius quid faciat aut non faciat, porro ea, quae obveniunt et attribuuntur, accipientem ut quae inde veniunt, unde ipse venit, post omnia autem mortem placido animo opperientem, quippe nihil aliud; nisi solutionem elementorum, e quibus singula animalia sunt composita. Quod si ipsis elementis nihil timendum est ex eo, quod unumquodque eorum perpetuo in aliud mutatur; quam ob causam quis suspectam habeat omnium rerum mutationem et in partes dissolutionem? nam naturae conveniens est; nihil autem malum, quod naturae convenit.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 17.

Friday 1 May 2009

Contumelia se afficit animus hominis potissimum tum...

Contumelia se afficit animus hominis potissimum tum, quam, quantum per ipsam stat, abscessus et quasi tuber mundi sit: nam aegre ferre aliquid eorum, quae fiunt est desistere a natura, cujus in parte uniuscujusque aliarum rerum natura continetur; tum vero, quando hominem aliquem aversatur aut adeo ei nocendi consilio adversatur, quales sunt irascentium animi; porro se ipse contumelia afficit, quando voluptati aut dolori succumbit; item quando simulat ac ficte et fallaciter aliquid vel facit vel loquitur; denique, quando actionem aliquam suam aut conatum ad nullum scopum dirigit, sed temere et inconsulto quantillum id est exsequitur, quum etiam minima quaeque ita agi oporteat, ut ad finem referantur; finis autem animalium ratione praeditorum est, urbis et civitatis antiquissimas rationi et legi obsequi.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 16.