Tuesday 12 May 2009

Id quod relinquitur vitae noli conterere...

Id quod relinquitur vitae noli conterere in cogitationibus de aliis, nisi si ad communem utititatem spectas. Nam profecto alio negotio privaris hoc est, cogitans, quid ille agat et quam ob rem, quid dicat, quid cogitet, quid moliatur et quae alia sunt hujusmodi, quae faciunt, ut ab animi principatu diligenter observando divageris. Oportet igitur vanitatem quoque et temeritatem in serie cogitationum declinare, omnium autem maxime curiositatem et malitiam, teque adsuefacere, ut ea tantum cogites, de quibus interrogatus, quid nunc mediteris, libere statim respondeas "hoc vel illud," ita ut ex iis confestim appareat, omnia in te esse simplicia et benevola et animalis communi utilitati prospicientis, despicientis cogitationes, quae voluptatem omninove oblectationem spectant, itemque aemulationem quandam aut invidentiam aut suspicionem aut aliud quidlibet, quod si animo te agitasse fatearis, pudore te suffundi oporteat. Nam profecto vir talis, non amplius differens, quin in optimorum numero sit, sacerdos quasi quidam est et minister Deorum, numine quoque, quod in pectore gerit, familiariter utens, quod hominem praestat incontaminatum omnibus voluptatibus, omni dolore illaesum, nulli contumeliae obnoxium, omnisque malitiae sensu carentem, certaminis maximi, ne ab ulla animi perturbatione prosternatur, luctatorem, justitiae colore bene tinctum, ex toto animo quae eveniunt sibique tribuuntur amplectentem, non saepe neque sine magna et ad publicam utilitatem spectante necessitate cogitantem, quid tandem alius loquatur aut agat aut meditetur; sola enim sua sunt, in quibus operam collocat atque ea, quae sibi ex universi natura destinantur, assidue contemplatur, atque illa quidem honesta praestat, haec autem bona esse habet persuasum: quae enim cuique adsignata est sors, convenienter infertur et infert. Meminit autem, cognatione contineri quidquid rationis sit particeps, et omnibus hominibus prospicere naturae hominis esse consentaneum; gloriae autem non ei, quae ab omnibus proficiscatur, esse studendum, sed ei tantum, quae ab iis, qui naturae convenienter degant. Qui non ita vivunt quales sint domi et foris, noctu et interdiu, quales cum qualibus volutentur, semper memor est; proinde nihili pendit laudem ab iis profectam, qui ne sibi quidem ipsi placent.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 4.

No comments:

Post a Comment