Tuesday 19 May 2009

His, quae dixi...

His, quae dixi, decretis unum adhuc addendum est, visi cujusvis, quod se offerat, definitionem vel descriptionem esse faciendam, ut quale sit ex natura sua et per omnes ac singulas ejus partes spectatum, clare intelligas, et quodnam sit proprium ejus nomen, quae item nomina eorum, e quibus conflatum est et in quae resolvetur, tecum possis disserere. Nihil enim tantam vim habet ad animi magnitudinem gignendam, quam posse singula, quae in vita occurrunt, via ac ratione explorare eaque semper sic intueri, ut simul tecum reputes, quali mundo qualem usum haec res praebeat, quam habeat existimationem et universitatis rerum et hominis respectu, utpote civis supremae illius civitatis, cujus quasi domus sunt ceterae civitates; quid sit ex quibus compositum et quamdiu ut permaneat a natura comparatum sit id quod nunc mihi visum objicit: quanam ad id virtute opus sit, ut mansuetudine, fortitudine, veritate, fide, simplicitate, moderatione, reliquis. De singulis igitur rebus dicendum est: haec divinitus venit; haec per complexum et fati serie connexa et contexta, et tali rerum concursu ac fortuna: haec a contribuli et cognato et sodali; qui tamen nescit, quid naturae suae sit consentaneum. At ego non ignoro; ideoque secundum societatis legem a natura sancitam benevolum et justum me praesto. Neque tamen non in mediis illis rebus ejus pro aestimatione rationem habeo.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber tertius - 11.

No comments:

Post a Comment