Thursday 30 April 2009

Omnia in opinione sita: manifesta enim sunt, quae a Monimo Cynico dicuntur; manifesta quoque utilitas dicti si quis vim ejus salutarem nec tamen ultra veritatem admittit.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 15.

Wednesday 29 April 2009

Etiam si ter mille annos victurus esses, et insuper tricies mille, memento tamen, neminem aliam amittere vitam, quam ipsam eam, quam vivat, neque aliam vivere quam eam, quam amittat; eodem igitur redit longissimum vitae tempus cum brevissimo: nam praesens par, etiam si id quod perit non par sit, et id, quod amittitur, ita instar puncti videtur: neque enim quod praeteriit aut quod futurum est ut quis amittat, fieri potest: quomodo enim eo, quo caret, quis eum privabit? horum igitur duorum memini oportet: alterius, omnia, ex aeterno ejusdem speciei esse et in orbem relabi, nec differre, utrum centum annis ducentis aut infinito tempore eadem aliquis sit visurus; alterius, et eum, qui diutissime vixerit, et eum, qui celerrime obierit, par amittere; nam praesens solum est, quo privari poterit, si quidem id tantum habet et, quod quis non habet, id non amittat.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 14.

Tuesday 28 April 2009

Nihil miserius est eo, qui omnia undique circumit et quae subter terram sunt, ait ille, rimatur, eaque, quae in aliorum animis sunt, per conjecturas indagat, non autem sentit sufficere, si quis cum eo, quem intra se gerit, genio versetur et hunc sincere colat: hujus autem cultus in eo cernitur, ut purus servetur a perturbatione animi, et temeritate et aegritudine propter ea, quae a Diis et hominibus fiunt: nam quae a diis proficiscuntur, venerabilia sunt virtutis nomine quae ab hominibus, cara cognationis ratione, interdum etiam miseratione digna propter ignorantiam bonorum et malorum: haec caecitas haud minor est illa, quae nos privat facultate alba et nigra discernendi.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 13.

Monday 27 April 2009

Quomodo omnia celeriter evanescant, in mundum ipsa corpora, in aevum memoriae eorum, qualia sint omnia, quae sub sensus cadunt? et potissimum quae aut voluptate alliciunt aut dolore terrent aut fastu celebrata sunt, quam vilia et contemptu digna et emortua, rationalis facultatis est intelligere: quinam sint ii, quorum opiniones et voces nominis claritatem largiuntur; quid sit mori, et, quando quis id per se solum spectet et cogitatione ab eo separaverit quae simul cum eo concipiuntur animo, eum nihil aliud id esse habiturum, nisi opus naturae; naturae autem opus si quis timeat; eum esse puerulum; hoc tamen non solum naturae opus esse, verum etiam naturae prodesse; quo pacto homo deum contingat, et qua sui parte, et quando certo quodam modo ita se habeat illa hominis pars.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 12.

Sunday 26 April 2009

Quasi fieri possit, ut confestim e vita exeas, ita singula agere et dicere et cogitare te oportet. E vivis autem discedere, si quidem Dii sunt, non est quod quis timeat; nam in malum te non conjicient; sin vero sut non sunt aut non curant res humanas, quid mea refert vivere in mundo vacuo diis aut providentia vacuo? Verum et sunt et curant res humanas, atque ne in ea, quae vere mala sunt, ineidat homo, prorsus in ipsius potestate collocarunt; reliquorum si quid esset malum, id quoque providis sent, ut omnino penes ipsum esset, ne in id incideret. Quod autem hominem non deteriorem reddit, quomodo id vitam hominis pejorem redderet? Neque vero ex ignorantia, neque id intelligens, quoniam impotens erat ad hoc cavendum sut emendandum, universitatis natura id neglexisset; non tantum peccasset aut ex impotentia aut ex artis defectu, ut bona et mala pariter bonis hominibus atque malis sine discrimine evenirent. Jam vero mors et vita, honor et ignominia, dolor et voluptas, divitiae et egestas, haec omnia pariter bonis hominibus atque malis eveniunt, quippe quae neque honesta nec turpia sint. Itaque nec bona nec mala sunt.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 11.

Saturday 25 April 2009

Subtiliter Theophrastus in comparandis peccatis, prout quis populari quadam ratione haec inter se contulerit, dicit, graviora esse, quae ex cupiditate committantur, quam quae ex ira. Iratum enim cum dolore quodam et occulta animi contractione rationem aversari, manifestum est; qui antem ex cupiditate peccat, a voluptate victus, intemperantior quodam modo et effeminatior apparet in peccatis. Recte igitur et philosophiae convenienter dixit, majori crimini esse, quod cum voluptate peccetur, quam quod cum dolore; omninoque alter ei magis similis videtur, qui antea injuriam passus et dolore ad irascendum coactus est, alter sua sponte ad laedendum accedit, cupiditate ad aliquid faciendum ductus.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 10.

Friday 24 April 2009

Horum semper oportet memorem esse, quae sit rerum universitatis natura, quae mea, quo pacto se haec ad illam habeat et qualis pars universitatis sit; et neminem esse, qui te prohibeat, quominus ea, quae naturae, cujus pars es, consentanea sunt, et facias et loquaris.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 9.

Thursday 23 April 2009

Idcirco, quod non animadvertit ea, quae in alius animo aguntur, non facile quisquam repertus est infelix; illos autem, qui sui animi motus non percipiunt, necesse est infelices esse.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 8.

Wednesday 22 April 2009

Distrahunt te quae extrinsecus incidunt. Otium tibi concede ad discendum boni aliquid et desine in gyrum circumagi. Jam vero etiam alia circumcursatio cavenda; nam ii quoque nugantur, qui labore in vita defatigantur nec scopum habent, quo omnem impetum omninoque mentem dirigant.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 7.

Tuesday 21 April 2009

Ignominia, ignominia te ipse affice, anime! honorem autem tibi vindicandi tempus non amplius habebis: fugit enim vita unicuique; haec autem tibi tantum non exacta est nullam tui ipsius reverentiam habenti et in aliorum animis felicitatem tuam collocanti.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 6.

Monday 20 April 2009

Singulis horis animo in id incumbe, ut firmiter, quemadmodum decet Romanum et virum, id quod in manibus est, cum diligente nec ficta gravitate, pietate, liberalitate et justitia peragas tibique otium ab omnibus aliis cogitationibus redimas; redimes autem, si quasi ultimam vitae quamcunque actionem peregeris procul remotam ab omni temeritate et animi commoti aversione ab imperante ratione et simulatione et nimio tui studio et aegritudine suscepta ex iis quae a fato tribuantur. Vides quam pauca sint, quae si quis tenet, leniter fluentem et divinae similem vitam degere potest; etenim Dii nihil plus requirent ab eo, qui haec observat.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 5.

Sunday 19 April 2009

Memento, quamdiu haec distuleris, et quoties a diis opportunitates nactus iis non usus sis. Oportet tandem aliquando sentias, cujus mundi pars sis et abs quo mundi rectore delibatus substiteris; tum vero, circumscriptum tibi esse terminum temporis, quo nisi ad serenitatem usus fueris, id abibit et tu abibis; neque unquam tibi redibit.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 4.

Saturday 18 April 2009

Deorum opera providentia plena; quae fortuna accidunt, non sejuncta a natura seu complexu et implexu rerum, quae a providentia administrantur. Inde omnia fluunt. Accedit autem id, quod necessarium est et id, quod universo mundo, cujus tu pars es, conducit; unicuique vero parti bonum, quod natura universi fert et quod ad hanc conservandam facit; conservant autem mundum ut elementorum ita etiam concretarum rerum mutationes. Haec tibi sufficiant, semper decreta sunto: librorum autem sitim pelle, ne murmurans moriaris, sed vere placidus Diisque ex animo gratias agens.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 3.

Friday 17 April 2009

Hoc quicquid tandem sum, caruncula est et animula et animi principatus. Missos fac libros: noli amplius distrahi; sed ut jam moriens carunculam contemne: cruor est ossicula et reticulum, ex nervis, venulis et arteriis contextus. Quin etiam animam contemplare, qualis sit: spiritus, nec semper idem, sed quod singulis momentis evomitur et resorbetur. Tertia igitur pars est animi principatus; ad hunc igitur animum intende: senex es; noli pati, ut ille amplius serviat, aut amplius impetu insociabili raptetur aut amplius fatum vel praesens inique ferat vel futurum horreat.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 2.

Thursday 16 April 2009

Mane sibi praedicere: incidam curiosam, ingratum, contumeliosum, fraudulentum, invidum, insociabilem: omnia ista vitia iis ex ignorantia bonorum et malorum evenerunt; ego vero, qui perspectam habeo naturam boni, honestum id esse, ac mali, turpe id esse, porro naturam ipsius qui peccat, eum mihi esse cognatum, non sanguinis aut seminis ejusdem, sed mentis ac divinae particula participem; nec a quoquam eorum laedi possum: in id enim quod turpe est, nemo eorum me conjiciet; neque ei, qui mihi cognatus est, succensere possum eumque odio persequi: nam ad mutuam operam nati sumus; ut pedes, ut manus, ut palpebrae, ut ordines superiorum et inferiorum dentium: itaque invicem sibi adversari contra naturam est, adversantis autem est indignari et aversari.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 1.

Wednesday 15 April 2009

1. Avi Veri exemplo operam me dare oportet, ut suavibus sim moribus neque irae indulgeam.

2. Existimatione et recordatione genitoris mei ad verecundiam et animum viro dignum excitari debeo.

3. In matre exemplum habui, pietatis in Deos et liberalitatis; abstinentiae non solum a malo perpetrando, verum etiam cogitando; tum frugalitatis in victu, quae ab opulentorum vita et consuetudine longissime abeat.

4. A proavo habui, quod publicos litterarum ludos non frequentavi, et domi bonis praeceptoribus usus sum, atque intellexi, in talibus rebus non parcendum esse impensis.

5. Ab educatore, ne in circo spectator Prasianus aut Venetianus neve parmularius aut scutarius fierem, ut labores sustinerem, paucis indigerem, ipse operi manus admoverem, rerum alienarum non essem curiosus nec facile delationem admitterem.

6. Diognetus me monuit, ne studium in vanas res conferrem neque iis fidem haberem, quae a praestigiatoribus et impostoribus de incantationibus et daemonum expulsione aliisque ejus generis rebus narrantur; neque coturnices alerem, neve insana talium rerum admiratione tenerer; ut libere dicta aequo animo ferrem, philosophiae me addicerem et primum quidem Bacchium, deinde vero Tandasidem et Marcianum audirem; ut dialogos puer adhuc scriberem, ut grabatum et pellem et ejus generis omnia, quae ad Graecam disciplinam pertinent, expeterem.

7. Rustico debeo, quod in cogitationem veni, mihi morum emendatione et curatione opus esse; quod neque ad aemulationem sophisticam declinavi, neque de theorematis commentatus sum, aut exhortatorias oratiunculas declamavi, aut virum strenue exercitia subeuntem munificumve me ostentando homines in admirationem mei rapere studui; quod a rhetoricae, poesis et elegantioris dictionis studio abstinui; quod non elegantiore veste indutus domi incedo; quod epistolas simpliciter scribo instar ejus, quam is ipse Sinuessa ad matrem meam dedit; quod, si qui me irritaverint aut aliquid deliquerint, iis placabilem et ad reconciliandum facilem me praebeo, simul atque in gratiam redire volunt; quod diligenter legere soleo, non contentus sum maria rei intelligentia, neque garrulis properanter assentior; quod commentarios Epicteti legi, quorum mihi ipse copiam fecit.

8. Apollonii exemplo didici liberum esse et sine dubitatione cautum et circumspectum, neque aliud quidquam vel minimum respicere, nisi rationem; mei similem semper esse in doloribus acerrimis, in prolis amissione, in morbis diuturnis; eidem acceptum refero , quod mihi contigit, ut in vivo exemplo perspecte viderem, eundem et constantissimum esse posse et remissum; in eo vidi studium in enarrandis philosophorum scriptis a morositate alienum atque conspexi hominem, qui peritiam ac sollertiam qua in tradendis theorematis pollebat, manifesto bonorum suorum minimum existimabat; ab eo didici, quomodo beneficia, quae putantur, ab amicis sint accipienda, ut neque propterea addicti fiamus, neque ea sine grati animi sensu praetermittamus.

9. In Sexto suspexi benevolentiam et exemplum domus paterno affectu administratae, et intelligentiam vitae secundum naturam institutae, et gravitatem non simulatam item sollicitam in explorandis amicorum necessitatibus diligentiam; tolerantiam erga imperitos et temere opinantes studium ejus ad omnes se accommodandi, ita ut consuetudo ejus omni adulatione gratior esset, eodemque tempore iisdem maxime venerandus videretur; artem per notiones claras et perspicuas via ac ratione praecepta ad vitae usum necessaria reperiendi et ordine collocandi: idem neque umquam neque alius cujusquam perturbationis indicium dedit, sed simul et affectibus maxime immunis et amantissimus fuit, bonae famae studiosus, idque sine strepitu, et eruditus sine ostentatione.

10. Alexandrum Grammaticum observavi ab increpationibus sibi temperare, neque probrose vituperare, qui barbarum aut soloecum aliquid vel absonum proferunt, se dextre id modo, quod dici debet, proponere, aut respondendi aut confirmandi aut de re ipsa, non de verbo, deliberandi specie usum, aut alia ejusmodi scita commoneatione.

11. A Frontone didici intelligere, qualis sit tyrannorum et invidentia et versutia et simulatio; eosque, qui a nobis patricii appellantur, ut plurimum a genuino paterni animi affectu alieniores esse.

12. Ab Alexandro Platonico, ne saepe nec nisi necessitate coactus alii dicerem vel in epistola scriberem, me esse occupatum, neque hac ratione continuo recusarem officia quae rationes ad eos, quibuscum viverem, exigerent negotia urgentia praetendens.

13. A Catulo, ne parvi facerem amicum aliquid culpantem, etiam si forte temere culparet, quin etiam periculum facerem eum in pristinum statum restituendi; item ut libenter praeceptorum laudes celebrarem, quemadmodum de Domitio et Athenodoto memoriae proditum est; ut liberos meos sincera pietate prosequerer.

14. A fratre meo Severo, propinquorum et veritatis justitiae studiosum esse: per eundem Thraseam, Helvidium, Catonem, Dionem, Brutum cognovi et animo concepi imaginem reipublicae liberae, in qua aequis legibus et eodem jure omnia administrentur, et regni, quod civium libertatem omnium maximi aestimet; praeterea ab eodem, aequalem et constantem esse in studio philosophiae; benefacere et impense largiri, bene sperare et neutiquam dubitare de amicorum amore: is quoque non usus est dissimulatione erga eos, qui vituperandi videbantur, neque amicis ejus opus erat, ut quid vellet aut nollet, conjectura assequerentur, sed id apertum fuit.

15. In Maximo cognovi illud, sui compotem esse neque ulla re transversum abripi; animo esse bono, tum in aliis rebus adversis, tum in morbis; moribus uti et suavitate et gravitate bene temperatis; negotia, quae impendent, non gravate perficere. Quidquid ille dixit, id ex animi sententia eum dicere, et quidquid egit, id consilio non malo eum agere, omnes persuasum habebant: porro nihil admirari et ad nihil obstupescere; nec festinare neque cunctari neque consilii expertem aut dejectum esse, neque nunc hilarem esse et rursus irasci et suspiciosum esse; liberalem esse et promptum ad ignoscendum; mendacium fugere, atque hominis non eversi potius, quam erecti specimen exhibere neque quemquam ab eo contemptui se habitum existimasse, neque ausum esse se illi praeferre; denique honeste urbanum esse:

16. A patre mansuetudinem et immotam in iis, quae diligenter csunt, perseverantiam, vanae gloriae ab opinatis honoribus quaesitae contemptum, amorem laborum et assiduitatem, animum promptum ad audiendos eos, qui aliquid, quod ad publicam utilitatem spectat, afferant, firmam constantiam in tribuendo cuique, quod ejus dignitas postulat, peritiam, ubi intentione opus sit, ubi remissione: coercere amores puerorum; civilitati morum studere; amicis concedere, ut neque coenae semper adsint neque in itineribus sese necessario comites praebeant; semper similem sui deprehendi ab iis, qui necessitate aliqua impediti ab eo abfuere; in consiliis diligenter inquirere atque constanter, neque vero "destitit ab indagatione contentus obvia rerum specie." Amicos retinendi studiosum esse, eos nec fastidio mutantem nec perdite amantem; contentum esse in omnibus et vultu serenum; e longinquo prospicere et etiam ad minima administranda parari sine strepitu; acclamationes et omnem adulationem sub eo repressam esse; opes reipublicae necessarias semper conservare, sumptus publicos parce erogare et aequo animo ferre quorundam his de rebus reprehensiones; neque circa deos superstitiosum esse, neque circa homines popularem auram captantem, blandientem, plebem demerentem, sed sobrium in omnibus et constantem, nusquam ineptum nec novitatis studiosum; rebus, quae ad vitae cursum faciliorem reddendum faciunt, quarum copiam uberrimam affert natura, sine fastu pariter atque sine excusatione uti, ita ut praesentibus sine affecta tione frueretur, absentibus non indigeret; dicere posse quemquam, sophistam eum fuisse aut vernam aut scholasticum, sed virum maturum, perfectum, adulatione superiorem, qui et suis et aliorum rebus praeesse posset. Praeter haec vere philosophantes colere, ceteros neque probro afficere neque tamen ab iis transversum abripi; porro suavem esse in vitae consuetudine et festivum nec vero ad fastidium usque; corpus suum cum temperantia quadam curare, non ut vitae avidum, aut ad ornatum luxumve, neque tamen negligenter, quo factum est, ut propter suam diligentiam in paucissimis arte medicorum remediisve internis et externis opus haberet. Potissimum autem sine invidia loco cedere, si qui majore quadam facultate pollebant, eloquentia aut doctrina juris morumve aut aliarum rerum cognitione, et simul cum iis operam dare, ut singuli propriis, quibus quisque excellebat, facultatibus, existimationem consequerentur; omnia more majorum agere, ne illud quidem ipsum affectantem, ut morem majorum servare videretur; tum porro non facile moveri et huc illuc jactari, sed in iisdem et locis et negotiis immorari; post vehementissimos capitis dolores statim juvenilem ac vegetum ad consueta negotia redire; non multa habere arcana, sed paucissima ac rarissima, eaque tantum ad res publicas spectantia prudentiam ac moderationem in muneribus edendis, operibus exstruendis, congiariis largiendis et ejusmodi rebus, * quae sunt hominis id ipsum quod agi oportet nec vero laudem e rebus gestis efflorescentem spectantis; non intempestive balneis uti, non de aedibus exstruendis laborare, non de cibariis curiosum esse neve vestimentorum textura et colore neve de servitiorum specie; * vestem e Lorio, villa inferius sita, et Lanuvinis villis ei plerumque in usu fuis erga portitorem Tusculanum deprecantem quomodo se gesserit, et qualis fuerit omnis sic agendi ratio. Nihil immite nihil inverecundum, nihil vehemens, neque ut dixeris usque "ad sudorem": sed omnia singulatim sumpta esse perpensa, quasi per otium, sine perturbatione, ordine constantia, convenienter inter se. Conveniret in eum quod de Socrate memoriae traditum est, eum et abstinere et frui potuisse iis, quibus plerique nec abstinere per infirmitatem nec frui sine intemperantia possunt; posse autem in altero robustum, in altero temperantem ac sobrium se praestare, id vero viri est firmo animo invictoque praediti, qualem se in Maximi morbo praestitit.

17. A Diis bonos avos, bonos parentes, bonam sororem, bonos praeceptores, bonos familiares, necessarios, amicos, omnes fere habui: iisdem debeo; quod in neminem eorum temere quidquam deliqui, quamquam ita animo affectus ut, si res tulisset, utique ejusmodi aliquid admisissem, sed deorum benevolentia non ita ceciderunt res, ut in reprehensionem incurrerem; quod non diutius apud pellicem avi enutritus sum, et quod aetatis florem indelibatum servavi nec ante justum tempus virilitatis specimen dedi, sed ultra etiam distuli; quod principi ac patri subjectus fui, qui mihi omnem fastum demeret et ad intelligentiam adduceret, posse in aula ita degi, ut nec satellitio nec vestitu insigniore nec facibus nec statuis et simili ornatu opua sit; posse principem ita contrahere sese, ut proxime ad privati vitam accedat, nec tamen propterea demissius vel remissius negotia publica imperatorie administrare; quod mihi contigit frater, qui moribus suis me ad curam mei excitaret, honore autem et suo in me affectu me exhilararet; quod liberi mihi neque ingenio tardi neque corpore distorti nati sunt; quod non longius progressus sum in rhetorica, poetica et reliquis studiis, quae me fortasse plane detinuissent, si me feliciter in iis proficere sensissem; quod eos a quibus educatus sum, ad honores, quos expetere ipsi mihi videbantur, evehere festinavi, nec spe eos lactavi, me, quum juvenes adhuc essent, id in posterum facturum; quod cognovi Apollonium, Rusticum et Maximum; quod imago vitae secundum naturam institutae, qualis esset, clare et frequenter animo meo obversata est; ita ut, quod ad Deos ac dona, auxilia et consilia ab iis mihi oblata attinet, nihil obstiterit, quominus jam pridem naturae convenienter viverem; quod vero nondum id assequutus sim, id mea culpa atque inde quod Deorum submonitiones et tantum non clarissima praecepta neglexi, acciderit; quod in vita, qualis ea fuit, corpus mihi tamdiu perduravit; quod nec Benedictam nec Theodotum attigi, sed etiam postea affectibus amatoriis correptus ad sanitatem redii; quod, quamquam Rustico saepe succensui, nihil ultra admisi, cujus me poeniteat; quod mater mea, quum mature decessura esset, mecum tamen ultimos aetatis annos transegit; quod, quoties pauperi aut alius rei indigo opitulari statuebam, nunquam audivi, mihi deesse pecuniam, unde id facerem, et quod non ulla mihi umquam talis necessitas obtigit, ut ab alio sumere cogerer; et quod talis mihi uxor contigit, tam obsequens, tam amans, tam simplex; quod abunde mihi suppetiverunt viri ad liberos educandos idonei; quod per insomnia mihi remedia data sunt cum alia tum adversus sanguinis excretionem et capitis vertiginem, * idque Caietae tanquam * chresae; quod, quum animum ad philosophiam adjecissem, non in sophistam incidi, neque in scriptoribus et syllogismis resolvendis tempus deses contrivi, neque coelestibus curiose perscrutandis detentus sum. Haec enim omnia Deorum auxilio et fortuna, indigent.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit »- Liber Primus.