Saturday 2 May 2009

Vitae humanae tempus...

Vitae humanae tempus, punctum; materia fluens; sensus obscurus; totius corporis compages ad putredinem vergens; animus, turbo; fortuna, res perplexa; fama, judicii expers: ut paucis dicam, omnia corporis, fluvius; omnia animi, somnium et fumus; vita, bellum et peregrini commoratio; fama posthuma, oblivio. Quid igitur est, quod deducere potest? Unicum et solum, philosophia. Haec autem in eo cernitur, ut eum, qui intus est, genium a contumelia et laesione immunem serves, voluptatibus et doloribus superiorem, nihil temere facientem nec ficte simulateve, non indigentem, ut alius quid faciat aut non faciat, porro ea, quae obveniunt et attribuuntur, accipientem ut quae inde veniunt, unde ipse venit, post omnia autem mortem placido animo opperientem, quippe nihil aliud; nisi solutionem elementorum, e quibus singula animalia sunt composita. Quod si ipsis elementis nihil timendum est ex eo, quod unumquodque eorum perpetuo in aliud mutatur; quam ob causam quis suspectam habeat omnium rerum mutationem et in partes dissolutionem? nam naturae conveniens est; nihil autem malum, quod naturae convenit.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber secundus - 17.

No comments:

Post a Comment