Thursday 25 June 2009

Cogita, verbi gratia...

Cogita, verbi gratia, tempora sub Vespasiani imperio acta, et videbis haec omnia: homines matrimonia ineun tes, liberos alentes, morbis laborantes, morientes, militantes, festa celebrantes, negotiantes, agros colentes, adulantes insolenter se gerentes, suspicantes, insidiantes, mortem quorundam exoptantes, murmurantes de praesenti rerum statu, amori indulgentes, thesauros colligentes, consulatum, imperium affectantes: nusquam profecto amplius eorum vita. Rursus ad Trajani tempora transi: rursus eadem omnia; haec quoque vita interiit. Similiter et jam alios quasi titulos sepulcrales temporum totarumque gentium contemplare et vide, quam multi eorum, post summam virium contentionem, paulo post occiderint et in elementa dissoluti sint. Potissimum autem ruminandi sunt ii, quos ipse novisti rebus vanis distractos id agere neglexisse, quod propriae eorum constitutioni conveniebat, huic firmiter adhaerescere, hoc contentos esse. Necesse autem est, hac a re illius memineris, diligentiam in singulis actionibus collocandam suam ac propriam habere dignitatem ac mensuram. Ita enim fiet, ut non omnem spem abjicias, quum non plus quam par est in rebus minoribus versatus fueris.

Marcus Aurelius Antoninus Augustus, « Commentariorum quos ipse sibi scripsit ». Liber IV - 32.

No comments:

Post a Comment